라틴어 문장 검색

et percutiam domum hiemalem cum domo aestiva, et peribunt domus eburneae, et dissipabuntur aedes magnae ", dicit Dominus.
(불가타 성경, 아모스서, 3장15)
Et accessit ad eum gubernator et dixit ei: " Quid? Tu sopore deprimeris? Surge, invoca Deum tuum, si forte recogitet Deus de nobis, et non pereamus ".
(불가타 성경, 요나서, 1장6)
Et clamaverunt ad Dominum et dixerunt: " Quaesumus, Domine, ne pereamus in anima viri istius, et ne des super nos sanguinem innocentem; quia tu, Domine, sicut voluisti, fecisti ".
(불가타 성경, 요나서, 1장14)
Quis scit si convertatur et ignoscat Deus et revertatur a furore irae suae, et non peribimus? ".
(불가타 성경, 요나서, 3장9)
Et dixit Dominus: " Tu doles super hederam, in qua non laborasti neque fecisti, ut cresceret, quae sub una nocte nata est et sub una nocte periit.
(불가타 성경, 요나서, 4장10)
" Surgite et ite, quia non habetis hic requiem! ". Propter immunditiam peribitis perditione pessima.
(불가타 성경, 미카서, 2장10)
Nunc quare clamas clamore magno? Numquid rex non est in te, aut consiliarius tuus periit, quia comprehendit te dolor sicut parturientem?
(불가타 성경, 미카서, 4장9)
Et perire faciam sculptilia tua et lapides tuos de medio tui, et non adorabis ultra opera manuum tuarum;
(불가타 성경, 미카서, 5장12)
Periit pius de terra, et rectus in hominibus non est; omnes in sanguine insidiantur, vir fratrem suum rete venatur.
(불가타 성경, 미카서, 7장2)
Ibi comedet te ignis, peribis gladio, devorabit te ut bruchus. Augere ut bruchus, multiplicare ut locusta.
(불가타 성경, 나훔서, 3장15)
Videbit Ascalon et timebit, et Gaza dolore torquetur nimis, et Accaron, quoniam confusa est spes eius; et peribit rex de Gaza, et Ascalon non habitabitur.
(불가타 성경, 즈카르야서, 9장5)
quia ecce ego suscitabo pastorem in terra, qui perituram ovem non visitabit, dispersam non quaeret et contritam non sanabit et stantem non sustinebit et carnes pinguium comedet et ungulas earum confringet.
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장16)
hodie extolletur et cras non invenietur, quia conversus est in pulverem suam, et cogitatio eius peribit.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장63)
et nominatus est usque ad ultimum terrae et congregavit pereuntes.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장9)
Et restiterunt ei in proelium. Et fugit inde et abiit cum tristitia magna, ut reverteretur in Babyloniam.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION