라틴어 문장 검색

Et hoc quoque cognouimus, quod uirus Pelagianae hereseos apud uos denuo reuiuescit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIX. 1:7)
et ita denuo lotum, atque aliis uestibus indutum transtulerunt illud in ecclesiam beati Stephani martyris.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VIII. 2:1)
sed ipse ordinationem eius denuo catholica ratione consummauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. II. 1:12)
At ille dum sollicitus in ea, quae audiebat, animum intenderet, audiuit denuo, transacto quasi dimidiae horae spatio, ascendere de tecto eiusdem oratorii idem laetitiae canticum, et ipsa, qua uenerat, uia ad caelos usque cum ineffabili dulcedine reuerti.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 1:12)
Ex quo tempore spes coepit et uirtus regni Anglorum fluere ac retro sublapsa referri.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIV [XXVI]. 1:6)
Quo facto, mox euigilans sanissimus surrexit, ac pro sua sanitate Domino gratias denuo referens, quid erga se actum esset, fratribus indicauit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIX [XXXI]. 1:1)
Qui haec audiens denuo praecepit fratri, ne haec cui patefaceret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. IX. 2:4)
Qui cum undiqueuersum hostibus et caecitate tenebrarum conclusus, huc illucque oculos circumferrem, si forte alicunde quid auxilii, quo saluarer, adueniret, apparuit retro uia, qua ueneram, quasi fulgor stellae micantis inter tenebras, qui paulatim crescens, et ad me ocius festinans, ubi adpropinquauit, dispersi sunt et aufugerunt omnes, qui me forcipibus rapere quaerebant spiritus infesti.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 2:8)
Cumque morbo ingrauescente, denuo ad eum uisitandum ac docendum rex intraret, clamabat statim miserabili uoce:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIII. 1:6)
Sed post V annos denuo accusatus, ab eodem ipso rege et plurimis episcopis praesulatu pulsus est;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 5:4)
facesse hinc Tarquinios aut Corinthum, devolvere retro ad stirpem, fratris similior quam patris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 478:3)
Tarquinius retro in agmen suorum infenso cessit hosti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 212:1)
ipse retro ab urbe castra movit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 437:2)
pugnare cupiebant, sed retro revocanda et abdenda cupiditas erat, ut adversando remorandoque incitato semel militi adderent impetum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 499:2)
ita fusi retro ad Saxa Rubra - ibi castra habebant - pacem supplices petunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 553:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION