라틴어 문장 검색

ceterum nostro quod sacerdoti nil reservavi, meae causae suaeque personae praescius in commune consului, ne vel haec iusto clementius vindicaretur vel illa iusto severius vindicaret, cui cum tamen totum ordinem rei ut satisfaciens ex itinere mandassem, vir sanctus et iustus iracundiae meae dedit gloriam, cum nil amplius ego venia postularem, pronuntians more maiorum reos tantae temeritatis iure caesos videri.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Secundo suo salutem 3:1)
rogo ergo sis clemens in se severo et deum sequens non habeas te iudice reum se profitente damnabilem;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Proculo suo salutem 2:1)
at si ulterius paginae garrienti forem claudis, pessulum opponis, quieti quidem tuae non invitus indulgeo, sed non procul a te reos meos inventurum me esse denuntio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Simplicio suo salutem 1:2)
Sicut non palam ab eiusmodi hominibus poenam dimovit, ita alio modo palam dispersit, adiecta etiam accusatoribus damnatione, et quidem tetriore.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 5장 6:2)
is Euander concursu pastorum trepidantium circa advenam manifestae reum caedis excitus postquam facinus facinorisque causam audivit, habitum formamque viri aliquantum ampliorem augustioremque humana intuens, rogitat qui vir esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 79:1)
ubi cum id modo constaret, iure an iniuria eripiendos esse reos, atrocissima quaeque maxime placebat sententia, nec auctor quamvis audaci facinori deerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 599:2)
accusator pati reum ruere invidiaeque flammam ac materiam criminibus suis suggerere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 133:1)
premebat reum praeter volgatam invidiam crimen unum, quod M. Volscius Fictor, qui ante aliquot annos tribunus plebis fuerat, testis exstiterat se, haud multo post quam pestilentia in urbe fuerat, in iuventutem grassantem in Subura incidisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 148:1)
sisti reum, pecuniamque ni sistatur populo promitti placere pronuntiant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 153:3)
tot vadibus accusator vadatus est reum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 155:5)
cum sine provocatione creati essent, defosso cadavere domi apud P. Sestium, patriciae gentis virum, invento prolatoque in contionem, in re iuxta manifesta atque atroci C. Iulius decemvir diem Sestio dixit et accusator ad populum exstitit, cuius rei iudex legitimus erat, decessitque iure suo, ut demptum de vi magistratus populi libertati adiceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 356:2)
fundata deinde et potestate tribunicia et plebis libertate tum tribuni adgredi singulos tutum maturumque iam rati accusatorem primum Verginium et Appium reum deligunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 616:1)
quem cum quattuor collegae inspectante populo Romano orarent ne imperatorem suum innoxium, in quo nihil praeter fortunam reprehendi posset, vexaret, aegre Hortensius pati, temptationem eam credens esse perseverantiae suae nec precibus tribunorum, quae in speciem modo iactentur, sed auxilio confidere reum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 449:2)
subinde ab iisdem tribunis mentio in senatu de agris dividendis inlata est, cui actioni semper acerrime C. Sempronius restiterat, ratis, id quod erat, aut deposita causa leviorem futurum apud patres reum aut perseverantem sub iudicii tempus plebem offensurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 477:1)
nec id accusatores magis arguere quam fateri reos, qui noxii ambo alter in causam conferant, fugam Sergi Verginius, Sergius proditionem increpans Vergini.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 126:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION