라틴어 문장 검색

illi honorandi, nos inridendi, immo eo amplius et puniendi.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 49장 1:3)
Bonum est cum puniuntur nocentes.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 19장 1:4)
Quam melius ergo est nescire cum mali puniuntur, ne sciam et cum boni pereunt, si tamen bonum sapiunt.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 19장 1:8)
sed hi conscientia puniente deterriti, iungunt cum parentibus preces, et curationem paruulae a sacerdotibus deprecantur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVIII. 1:2)
Sicut enim in testamento ueteri exteriora opera obseruantur, ita in testamento novo non tam, quod exterius agitur, quam id, quod interius cogitatur, sollicita intentione adtenditur, ut subtili sententia puniatur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 7:8)
In qua tamen eius morte innoxia, iuxta praedictum uiri Dei, uera est eius culpa punita.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXII. 2:4)
Siquidem in adulescentia sua sceleris aliquid commiserat, quod commissum, ubi ad cor suum rediit, grauissime exhorruit, et se pro illo puniendum a districto Iudice timebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIII [XXV]. 1:2)
Sed non defuit puniendis admonitio diuinae pietatis, qua correcti per ieiunia, fletus, et preces iram a se, instar Nineuitarum, iusti Iudicis auerterent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIII [XXV].4)
casuque euenit, uel potius diuina prouisione ad puniendam inoboedientiae meae culpam, ut hunc capite ac manu, quam capiti ruens subposueram, tangerem, atque infracto pollice capitis quoque iunctura solueretur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VI. 1:1)
is Euander concursu pastorum trepidantium circa advenam manifestae reum caedis excitus postquam facinus facinorisque causam audivit, habitum formamque viri aliquantum ampliorem augustioremque humana intuens, rogitat qui vir esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 79:1)
ubi cum id modo constaret, iure an iniuria eripiendos esse reos, atrocissima quaeque maxime placebat sententia, nec auctor quamvis audaci facinori deerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 599:2)
premebat reum praeter volgatam invidiam crimen unum, quod M. Volscius Fictor, qui ante aliquot annos tribunus plebis fuerat, testis exstiterat se, haud multo post quam pestilentia in urbe fuerat, in iuventutem grassantem in Subura incidisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 148:1)
sisti reum, pecuniamque ni sistatur populo promitti placere pronuntiant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 153:3)
M. Duillius deinde tribunus plebis plebem rogavit plebesque scivit qui plebem sine tribunis reliquisset, quique magistratum sine provocatione creasset, tergo ac capite puniretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 613:1)
si in vobis, nemo deorum nec hominum sit qui vestra puniat peccata, Quirites:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 742:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION