라틴어 문장 검색

ideo autem in aede ipsius Saturni aerarium, quod ibi potissimum pecunia servaretur, eo quod illi maxime credatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 31910)
est autem Ennianum qui potis ingentis oras evolvere belli.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5263)
Persius qui pote?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 4813)
potitus venit ab eo quod est 'potior potiris':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4931)
nam subnixus rapto potitur, venit ab eo quod est 'potior poteris':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4932)
tu pro reverentia ea non tangis, ego ideo, quia vilia esse existimo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 446)
quae cum Apollinem summo cultu et reverentia hospitio recepisset, ille re- munerari volens circa se hospitium cultum, tribus filiabus eorum, quae Orphe, Lyco et Caroea appellatae sunt, divinationem concessit, adiecto, ne proditrices numinum esse vellent neve quaererent quod esset nefas scire.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 2918)
sane sciendum et Ciceronem in dialogis et ceteros philosophos tractare, non quid debeat fieri, sed quid potissimum fieri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 722)
potior suboles scilicet ad mella procreanda.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1001)
regum aeqvabat opes animis bene 'animis', non pote- state, quia regum more cibis non conparatis utebatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1321)
itaque cives potiores quam peregrini, propinqui quam alieni;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 24:4)
sed plerique neque in rebus humanis quicquam bonum norunt nisi quod fructuosum sit, et amicos tamquam pecudes eos potissimum diligunt, ex quibus sperant se maximum fructum esse capturos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 100:4)
ut ego iam non mirer illud Theophrasto accidisse, quod dicitur, cum percontaretur ex anicula quadam quanti aliquid venderet et respondisset illa atque addidisset 'hospes, non pote minoris,' tulisse eum moleste se non effugere hospitis speciem, cum aetatem ageret Athenis optimeque loqueretur omnium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 46장 4:5)
et tamen, qui diligenter haec, quae de philosophia litteris mandamus, legere assueverit, iudicabit nulla ad legendum his esse potiora.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 15:2)
sic igitur in homine perfectio ista in eo potissimum, quod est optimum, id est in virtute, laudatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 51:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION