라틴어 문장 검색

[0544B] Cum haec obsidio sanctae civitatis jam taedio fieret, studioseque in ejus captione modis omnibus et operibus ferverent, atque plurima de minis et virtute regis Babyloniae innotescerent, pervenit ad aures principum exercitus per delatores eosdem qui fratri Tankrado pecuniam et ornatum templi Domini ante captionem urbis propalaverunt, quod ad urbem Jerusalem per eam portam montis Oliveti et vallis Josaphat, quae inobsessa erat, assidua legatio regi Babylonico mitteretur de omnibus quae fiebant;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 26:1)
Quare habito caute super hoc consilio, principes Christianorum collocaverunt latenter insidias in [0544C] valle et exitu ejusdem montis, in silentio noctis, ante et retro munitis viarum semitis vigili custodia, ne forte aliquis ab Ascalone vel Babylonia aut ab aliqua parte regni hujus descenderet, vel a porta inobsessa solito more in legationem procederet, sed in insidias incidens, subito caperetur, nulloque diffugio ante latera occultatus, a manibus vigilantium elaberetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 26:3)
alter vero vivus et sanus in praesentiam Christianorum principum adductus est, ut ab eo minis extorquerent, aut promissione vitae, cujus rei nuntii advenissent:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 28:4)
Omnis populus haec intuens, et principes jam obtinere civitatem inaestimabili clamore intonantes, scalis undique muro applicitis, ascendere et intrare festinant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 38:5)
Rursus post incarnationem, ex praenuntiatione Domini Jesu, a principibus Romanorum, Vespasiano et Tito, funditus cum suis habitatoribus sic Jerusalem deleta est, ut secundum vocem Domini lapis super lapidem non relinqueretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 48:2)
aliis vero ad praesidium turris David fugitivos velociter insequentibus, cunctisque principibus rebus et aedificiis Turcicis inhiantibus, universoque vulgo ad palatium Salomonis tendente, et caedem nimiam crudeliter in Sarracenos operante, dux Godefridus ab omni strage se abstinens, mox tribus tantum suorum secum retentis, Baldrico, Adelboldo et Stabulone, exutus [0550C] lorica, et lanea veste indutus, nudatis pedibus muros egressus, in circuitu urbis cum humilitate processit, et per eam portam quae respicit ad montem Olivarum introiens, Sepulcro Domini nostri Jesu Christi, Filii Dei vivi, praesentatus est, in lacrymis, orationibus et divinis persistens laudibus, et Deo gratias agens quia videre meruit quod illi semper fuit summo desiderio.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 50:6)
Nunc, ut audistis, Christianorum exercitu in obsidione Antiochiae post captam Nicaeam ordinato, idem rex Babyloniae, audita gloria, virtute ac victoria Christianorum principum, et Turcorum humiliatione, in urbe Jerusalem, quam amiserat, trecentos Turcos in apparatu et exercitu copioso obsedit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 62:3)
Hac itaque civitate ejus subditione relocata post Turcorum ejectionem, nimium gavisus, sed adhuc Turcos sibi a Damasco metuens adversari, direxit legatos ad Christianorum principes, circa urbem Antiochiam residentes, referens quomodo ab urbe Jerusalem et regno suo Turcos ejecerit, et quia in omnibus eorum [0553D] voluntati de urbe sancta satisfacere voluerit, et de fide Christi Christianitatisque professione consiliis eorum acquiescere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 64:7)
sed totum Dei ordinatione et gratia factum, cum procul dubio ex visione cujusdam boni et veridici militis didicerimus, ante decem annos hujus viae hunc a Deo electum et constitutum ductorem, principem atque praeceptorem Christiani exercitus, [0554B] ut prae omnibus primatibus actu, victoria et consiliis beatiorem, et fide ac veritate integriorem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 66:6)
Quid in hac visione considerandum, nisi quod in spiritu et lenitate Moysi surgeret dux spiritualis Israel, a Deo praeordinatus et princeps populi constitutus?
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 70:1)
At, duce Godefrido post universos praemissos viam insistente, desperatique exercitus duce ac principe existente, omnia adversa in prospera sunt mutata;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 70:6)
Et sic filii castigati nunc fame, nunc gladio, tandem felices et mundi ab inquinamentis [0555A] cum duce et principe suo beatum desiderium explentes, urbem sanctam Jerusalem intrare meruerunt, ac Domini sepulcrum adoraverunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 70:9)
Praeterea revelatum est cuidam fratri catholico et canonico S. Mariae Aquisgrani, Giselberto nomine, in septimo mense discessionis ac peregrinationis ejusdem ducis, quod caput omnium et princeps futurus esset in Jerusalem a Deo praescitus et constitutus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 72:1)
Post haec brevi intervallo sol obscuratur, sedes ducis aufertur, cum Jerusalem post paululum temporis viduata, tam magnifico principe mortuo, multum obscurata est a [0555D] fama et gloria sua, multisque militibus et belligeris viris in illius casu attenuata.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 74:6)
Horum somniorum praesignatione ex Dei ordinatione populique Christiani benevolentia, Godefrido ad principem et rectorem suorum confratrum in solio regni Jerusalem exaltato, quidam fidelissimus Christianus, urbis indigena, lege Christi pleniter instructus, crucem quamdam semiulnae auro vestitam, cui Dominici ligni particula in medio erat inserta, sed fabrilis operis expers et nuda, indicavit se abscondisse in loco humili et pulverulento desertae domus, propter metum Sarracenorum, ne in hoc turbine obsidionis inventa eadem crux auro spoliaretur, [0556A] et lignum Dominicum ab his indigne tractaretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 76:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION