라틴어 문장 검색

Si aut versum, inquit, pangis aut orationem solutam struis atque ea tibi verba dicenda sunt, non finitiones illas praerancidas neque fetutinas grammaticas spectaveris, sed aurem tuam interroga quo quid loco conveniat dicere;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 2:2)
Tum is qui quaesierat, Quonam modo, inquit, vis aurem meam interrogem?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 3:1)
Quo suam Vergilius percontatus est, qui diversis in locis 'urbis' et 'urbes' dixit arbitrio consilioque usus auris.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 4:2)
At ille qui interrogaverat, rudis profecto et aure agresti homo, Cur, inquit, 'aliud alio in loco potius rectiusque esse dicas, non sane intellego.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 8:1)
Nam et tres et tris posuit eodem in loco ea iudicii subtilitate, ut si aliter dixeris mutaverisque et aliquid tamen auris habeas, sentias suavitatem sonitus claudere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 11:2)
Haec finis Priami fatorum, si mutes haec et hic finis dicas, durum atque absonum erit respuentque aures quod mutaveris.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 13:2)
Sic igitur in manifesto peccatu dixit, ut in manifesto incestu veteres dixerunt, non quin Latinum esset peccato dicere, sed quia in loco isto positum subtilius ad aurem molliusque est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 21:1)
Lucretius aeque auribus inserviens funem feminino genere appellavit in hisce versibus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 22:1)
Usque adeo in quibusdam neque rationem verbi neque consuetudinem, sed solam aurem secuti sunt, suis verba modulis pensitantem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 24:1)
Quod qui non sentiunt, inquit idem ipse M. Cicero, cum de numerosa et apta oratione dissereret, quas auris habeant aut quid in his hominis simile sit, nescio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 25:1)
Sed quia cum dignitate orationis et cum gravi verborum copia dicuntur, quamquam eadem fere sint et ex una sententia cooriantur, plura tamen esse existimantur, quoniam et aures et animum saepius feriunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 12:5)
Verba quoque illa M. Ciceronis In L. Pisonen trigemina, etiamsi durae auris hominibus non placent, non venustatem modo numeris quaesiverunt, sed figuram simulationemque oris pluribus simul vocibus everberaverunt:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 23:1)
Nihil (inquit) credo auguribus, qui aures verbis divitant Alienas, suas ut auro locupletent domus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 35:5)
λεκτο`ν αὐτοτελε`σ ἀπόφαντον ὅσον ἐφ' αὑτῶͺ. Hoc ego supersedi vertere, quia novis et inconditis vocibus utendum fuit, quas pati aures per insolentiam vix possent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VIII 5:3)
PARS quaedam geometriae ὀπτική appellatur quae ad oculos pertinet, pars altera, quae ad auris, κανονική vocatur, qua musici ut fundamento artis suae utuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XVIII 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION