라틴어 문장 검색

ecce quam miseriam praeferunt excoluntque qui mihi, quod eis solo sis obtutu notior, turgidi insultant.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 7:1)
celeriter iniunctis obsecundabo, cum tua tractus auctoritate, tum principaliter amplissimi viri Victorii comitis devotione praeventus, quem iure saeculari patronum, iure ecclesiastico filium excolo ut cliens, ut pater diligo;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Volusiano Fratri salutem 1:2)
huius tamen ego, etsi studiorum omnium caput est litterarumque, quia personam semper excolui, vereor sententiam supra quam veritas habet affectu ponderatiore prolatam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 4:1)
praesentum quoque neglegentiam litterarum nunc nec excuso, primum quod, etsi cupiam, parum cultius scribere queo, dein quod libellari opere confecto animus tandem feriaturus iam quae propalare dissimulat excolere detrectat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 7:3)
heu simplex nimiumque rudis, qui callida dona Graiorumque dolos variumque ignoret Ulixem !
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:75)
sed opertae conscia culpae cuncta pavet tacitasque putat sentire sorores, namque ut virgineo stetit in grege durus Achilles exsolvitque rudem genetrix digressa pudorem, protinus elegit comitem, quamquam omnis in illum turba coit, blandeque novas nil tale timenti admovet insidias:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권235)
ipsa quoque et validos proferre modestius artus et tenuare rudes attrito pollice lanas demonstrat reficitque colos et perdita dura pensa manu;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권239)
"tenero nec fluxa cubili membra, sed ingenti saxum commune magistro, vix mihi bissenos annorum torserat orbes vita rudis, volucres cum iam praevertere cervos et Lapithas cogebat equos praemissaque cursu tela sequi;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권48)
quis rudis usque adeo, qui non, ut viderit ambos, tantum dicat equos quantum distare regentes?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, equus maximus Domitiani Imp.39)
stat sexus rudis insciusque ferri;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Kalendae Decembres21)
tu tamen et iunctas etiam nunc murmure voces vagitumque rudem fletusque infantis amabas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus46)
nec altis credere corpus aquis hirtae sibi conscius audet pellis et a tenero nandi rudis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, arbor Atedii Melioris17)
"cedet Musa rudis ferocis Enni et docti furor arduus Lucreti, et qui per freta duxit Argonautas, et qui corpora prima transfigurat."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, genethliacon Lucani ad Pollam22)
Quis rude et abscissum miseris animantibus aequor fecit iter solidaeque pios telluris alumnos expulit in fluctus pelagoque immisit hianti audax ingenii?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri19)
Summa deum, Pietas, cuius gratissima caelo rara profanatas inspectant numina terras, huc vittata comam niveoque insignis amictu, qualis adhuc praesens nullaque expulsa nocentum fraude rudes populos atque aurea regna colebas, mitibus exsequiis ades et lugentis Etrusci cerne pios fletus laudataque lumina terge.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum1)

SEARCH

MENU NAVIGATION