라틴어 문장 검색

Hoc anno prodigia quaedam extitisse narrantur, in quibus praecipua fuerunt in Aquense palatio terrae motus et in territorio Tullense iuxta villam Commerciacum puella quaedam annorum fere XII ab omni cibo per decem menses abstinens.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 295:1)
Qui cum vix quinque menses eodem honore potiretur, correptus febre decessit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 301:2)
ac peracta venatione Aquasgrani rediens generalem populi sui conventum more sollempni mense Augusto habuit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 825 308:2)
In quo conventu inter ceteras legationes, quae de diversis partibus venerunt, etiam et filiorum Godefridi de Nordmannia legatos audivit ac pacem, quam idem sibi dari petebant, cum eis in marca eorum mense Octobrio confirmari iussit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 825 308:3)
, circa Novembris mensis initium peracto ieiunio escam sumere ac more caeterorum mortalium manducando vivere coepit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 825 309:5)
Imperator vero medio mense Maio Aquis egressus circa Kal. Iun.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 826 312:1)
Eugenius papa mense Augusto decessit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 827 326:1)
In cuius locum Valentinus diaconus a Romanis et electus et ordinatus vix unum mensem in pontificatu complevit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 827 326:2)
Legati Michahelis imperatoris de Constantinopoli ad imperatorem quasi propter foedus confirmandum missi Septembrio mense Conpendium venerunt;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 827 327:1)
Corpora beatissimorum Christi martyrum Marcellini et Petri de Roma sublata et Octobrio mense in Franciam translata et ibi multis signis atque virtutibus clarificata sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 827 328:1)
Conventus Aquisgrani mense Februario factus est;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 828 329:2)
Imperator Iunio mense ad Ingilinheim villam venit ibique per aliquot dies placitum habuit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 828 330:1)
Aquisgrani moratus tandem ad generalem conventum Wormatiae habendum cum comitatu suo mense Augusto statuit proficisci.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 829 336:2)
Sed ubi vana esse compererat, quae de Nordmannis fama disperserat, sicut prius dispositum habebat, medio mense Augusto Wormatiam venit ibique habito generali conventu et oblata sibi annua dona sollempni more suscepit et legationes plurimas, quae tam de Roma et Benevento, quam et de aliis longinquis terris ad eum venerant, audivit atque absolvit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 829 337:1)
Franci vero mense Decembrio Compendio palatio adunati Hludowicum filium eius in regnum statuunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVII 4:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION