라틴어 문장 검색

Sed in eiusmodi enim, si utique, inrisui iudicandum est, non gladiis et ignibus et crucibus et bestiis, de qua iniquitate saevitiae non modo caecum hoc vulgus exsultat et insultat, sed et quidam vestrum, quibus favor vulgi de iniquitate captatur, gloriantur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 49장 4:1)
Ex eo itaque itur in furias et animos et discordias et quicquid non licet sacerdotibus pacis.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 16장 2:8)
Si saevitiam, si impietatem, si feritatem permissam nobis contendere possumus, eamus in amphitheatrum.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 19장 1:2)
Aspice impudicitiam deiectam a castitate, perfidiam caesam a fide, saevitiam a misericordia contusam, petulantiam a modestia adumbratam, et tales sunt apud nos agones, in quibus ipsi coronamur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 29장 2:4)
adeo ut, cessante per omnia saeuitia tempestatis, secundi nos uenti ad terram usque per plana maris terga comitarentur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. I. 1:4)
Diuina utique gratia disponente, ut uir unitatis ac pacis studiosissimus ante ad uitam raperetur aeternam, quam redeunte tempore paschali, grauiorem cum eis, qui eum ad ueritatem sequi nolebant, cogeretur habere discordiam.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XV. 1:7)
Quid tibi saevitiae mecum est?
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 62)
nam cum velut posito bello fundamentis templi iaciendis aliisque urbanis operibus intentum se esse simularet, Sextus filius eius, qui minimus ex tribus erat, transfugit ex composito Gabios, patris in se saevitiam intolerabilem conquerens:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 538:1)
dissipatae res nondum adultae discordia forent, quas fovit tranquilla moderatio imperii, eoque nutriendo perduxit ut bonam frugem libertatis maturis iam viribus ferre possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 7:1)
quae audita - adeo duas ex una civitate discordia fecerat - longe aliter patres ac plebem adfecere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 256:3)
proxima inde nocte Volsci, discordia Romana freti, si qua nocturna transitio proditiove fieri posset, temptant castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 265:1)
quin, si alia aliorum sit condicio, accendi magis discordiam quam sedari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 310:3)
discordiae intestinae, bellum externum fecere ut hoc magistratu egeret res publica:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 340:4)
eo anno, cum et foris quieta omnia a bello essent et domi sanata discordia, aliud multo gravius malum civitatem invasit, caritas primum annonae ex incultis per secessionem plebis agris, fames deinde, qualis clausis solet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 368:2)
postremum ad urbem a Pedo ducit et ad fossas Cluilias quinque ab urbe milia passuum castris positis populatur inde agrum Romanum custodibus inter populatores missis, qui patriciorum agros intactos servarent, sive infensus plebi magis, sive ut discordia inde inter patres plebemque oreretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 419:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION