라틴어 문장 검색

"Quibus tamen - absit invidia - Imperium maximae terrarum parti inposui."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 2장 22:17)
Nec maestorum solum, sed etiam indignantium voces exaudiebantur, tam viridem et in flore aetatis fortunaeque invidia deum ereptum esse rebus humanis.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 5장 11:1)
Absit modo invidia, excipiet huius saeculi tempora eiusdem domus utinam perpetua, certe diuturna posteritas.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 9장 7:1)
nec credite culpam saevitiae scelerumve mihi nunc crimina pendi:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 499:1)
namque amplius horam suffixum in summa me memini esse cruce, dum tibi me purgo nec possum fletibus ullis tantillum vestrae demere saevitiae.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 993)
Hanc falsam fallacissimamque sententiam multum quoque adjuvit invidia, cui aliena fama semper dolori, quae alienas virtutes semper intabescit videndo.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.11)
Gentes populique Europaei, at maxime Galli, qui praejudicio aut invidia Britannorum gloriam jamdudum avebant imminui, cladis hujusce nuncium laetissime accepere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.18)
His in civitatibus plures fuere, qui damnorum pristinorum memores, et periculum ob hostium proximitatem capiti aut fortunis timentes, cujusvis opes contra illius potentiam crescere malebant, adeoque praejudicio ac invidia caeci fiebant, ut culpa et incuria Washingtonii, omnia mala, quae obtingebant, evenisse et accidisse aiebant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.36)
Multi, enim, coloni Americani, Britannorum sociorumque saevitia excitati, et Washingtonii comitate et lenitate capti allectique, omnia ad victum necessaria ultro dedere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.37)
neque, ob caeli saevitiam, pars illa, quae flumen jam transmissa erat, aut sese ad commilitones recipere, aut ratione ulla, reverti poterat;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.69)
Epistolas hasce, eo consilio, in lucem emisere Britanni, ut invidiam odiumque apud populares Washingtonio crearent;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM.15)
et quidquid civibus aut nationibus exteris sposponderat, sincere et sine invidia ulla dici voluit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.99)
Etsi enim, necessitatem diram juvenem egregium letho dandi sibi impositam videbat Washingtonius, et vitam cuivis adimere minime volebat, invidiam, tamen, civium non evitare poterat;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.40)
Nos, autem, ira, amicitia, inimicitiis, odio, et invidia omni, penitus vacui, eum morte plecti oportuisse sentimus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.44)
Si invidia haud flagrasset, eum in hostes fortissime dimicaturum omnino verisimile est;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.84)

SEARCH

MENU NAVIGATION