라틴어 문장 검색

ego qui, sicut omnes sciunt, in foro iudiciisque ita verser ut eiusdem aetatis aut nemo aut pauci pluris causas defenderint, et qui omne tempus quod mihi ab amicorum negotiis datur in his studiis laboribusque consumam, quo paratior ad usum forensem promptiorque esse possim, tamen ita mihi deos velim propitios ut, cum illius mihi temporis venit in mentem quo die citato reo mihi dicendum sit, non solum commoveor animo, sed etiam toto corpore perhorresco.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 13장 1:1)
habet honorem quem petimus, habet spem quam propositam nobis habemus, habet existimationem multo sudore labore vigiliisque collectam, ut, si in hac causa nostrum officium ac diligentiam probaverimus, haec quae dixi retinere per populum Romanum incolumia ac salva possimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 22장 1:2)
Ecquid scis igitur, si quid de Corinthiis tuis amiseris, posse habere te reliquam supellectilem salvam, virtutem autem si unam amiseris - etsi amitti non potest virtus, sed si unam confessus eris te non habere, nullam esse te habiturum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 32:6)
Graccho tum, cum consulem languentem reliquit atque ipse privatus, ut si consul esset, qui rem publicam salvam esse vellent, se sequi iussit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 51:4)
is enim se adulescens inprovida aetate inretierat erratis eaque commiserat, ut salvus esse non posset, si sanus esse coepisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 62:9)
Ita tutelam huius loci habeam propitiam, ut ego si secundum illum discumberem, iam illi balatum duxis sem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 57:4)
Occuponem propitium.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 58:29)
'Sunt vestra salva?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 58:36)
Inter haec tres pueri candidas succincti tunicas intraverunt, quorum duo Lares bullatos super mensam posuerunt, unus pateram vini circumferens dii propitii clamabat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 60:12)
Hic audacter stricto gladio extra ostium procucurrit, involuta sinistra manu curiose, et mulierem tanquam hoc loco - salvum sit, quod tango - mediam traiecit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 63:10)
Sic me salvum habeatis, ut ego sic solebam ipsumam meam debattuere, ut etiam dominus suspicaretur;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 69:10)
Tamen me salvo cito aquam liberam gustabunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 71:2)
Ita genium meum propitium habeam, curabo, domata sit Cassandra caligaria.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 74:28)
Puer ipse, quem vult, sequatur, ut sit illi saltem in eligendo fratre [salva[ libertas.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 80:9)
Ac ne bonam quidem mentem aut bonam valitudinem petunt, sed statim antequam limen Capitolii tangant, alius donum promittit, si propinquum divitem extulerit, alius, si thesaurum effoderit, alius, si ad trecenties sestertium salvus pervenerit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 88:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION