라틴어 문장 검색

item feneratoribus et publicanis commodiora et speciosiora et ab insidiis tuta, forensibus autem et disertis elegantiora et spatiosiora ad conventus excipiundos, nobilibus vero, qui honores magistratusque gerundo praestare debent officia civibus, faciunda sunt vestibula regalia alta, atria et peristylia amplissima, silvae ambulationesque laxiores ad decorem maiestatis perfectae;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 5장6)
itaque conventu ludorum, cum secretae sedes iudicibus essent distributae, cum ceteris Aristophanes citatus, quemadmodum fuerat locus ei designatus, sedit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말13)
Nobilibus athletis, qui Olympia, Pythia, Isthmia, Nemea vicissent, Graecorum maiores ita magnos honores constituerunt, uti non modo in conventu stantes cum palma et corona ferant laudes, sed etiam, cum revertantur in suas civitates cum victoria, triumphantes quadrigis in moenia et in patrias invehantur e reque publica perpetua vita constitutis vectigalibus fruantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말1)
In eodem conventu tempus et locus alterius conventus habendi condictus est, November videlicet mensis et Compendium palatium;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 289:1)
Nullus, qui quidem se dignum hoc conventu meminerit, sodalitatem hanc vel ipsum conventus regem repudiabit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 13:2)
Ibi bonis venditis eorum qui sub Iuba Petreioque ordines duxerant, Thapsitanis HS XX, conventui eorum HS XXX, itemque Hadrumetinis HS XXX, conventui eorum HS L multae nomine imponit;
(카이사르, 아프리카 전기 97:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION