라틴어 문장 검색

si quid tamen aequi se habere arbitrarentur, quanto esse satius Romam mittere legatos, seu disceptare seu rogare senatum mallent, quam populum Romanum cum Antiocho lanistis Aetolis non sine magno motu generis humani et pernicie Graeciae dimicare?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 389:1)
acilio, quia id expectari sciebat, satius visum est inopinatam aggredi rem et Lamiam oppugnare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 45:1)
quanto satius esse vel socios obsidione eximere vel victam iam semel classem iterum vincere et totam maris possessionem hosti eripere, quam desertis sociis, tradita Antiocho Asia terra marique in Hellespontum, ubi satis esset Eumenis classis, ab sua parte belli discedere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 305:1)
mori et sibi et illi satius esse quam id faceret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 101:4)
perire denique semel ipsis satius esse quam sub acerbissimi carnificis arbitrio spiritum ducere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 239:1)
tertium se annum multa eius incommoda belli sentire mari intercluso;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 175:1)
Romanos quoque, quia traheretur diutius spe ipsorum bellum, et ipsos duces et senatum, non abhorrere a finiendo tam incommodo ac difficili bello.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 300:1)
missos esse legatos ab Rhodiis ad pacem inter Romanos et Persea faciendam, quod id bellum grave atque incommodum Graeciae omni, sumptuosum ac damnosum ipsis Romanis esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 30:2)
quin incommodi plus malique ilico adsit, boni si optigit quid.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 24)
Fateor eam esse importunam atque incommodam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 174)
malefactorem amitti satius quam relinqui beneficum;
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 29)
nunc, Mnesiloche, specimen specitur, nunc certamen cernitur, sisne necne ut esse oportet, malus, bonus quoivis modi, iustus iniustus, malignus largus, comis incommodus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 213)
Alienus cum eius incommodum tam aegre feras, quid me patrem par facerest, cui ille est unicus?
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 1, scene 247)
ego illum fame, ego illum siti, maledictis, malefactis amatorem ulciscar, ego pol illum probe incommodis dictis angam, faciam uti proinde ut est dignus vitam colat, cheruntis pabulum, flagiti persequentem stabulum nequitiae.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 19)
At satius fuerat eam viro dare nuptum potius.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 132)

SEARCH

MENU NAVIGATION