라틴어 문장 검색

substantiam autem et conversationem generis servaret humani velut perpetuitate tabularum, ut ex ea semen reliquum pullularet.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 6:3)
Omne tamen quod purgatur, speciem amittit, substantiam suam servat, atque meliorat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 6:8)
Cur igitur omnia illa servantur?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 2:13)
Idem numerus, hoc est, qui par dicitur, et in auctore et in reparatore servatur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 2:17)
Omnibus igitur qui extra arcam fuerunt, interemptis, derelictus est Noe solus in arca cum iis qui cum ipso erant (Gen.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 7:1)
Unde docet nos Scriptura ordinem esse servandum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 3:29)
Non redit igitur culpae species in animam justi, quasi siccam et mortuam derelinquens, et cui jam nocere non possit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 6:10)
sed in parte vindicta servatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 5:17)
Nostra quoque corpora frigore et calore, humore et siccitate, quemdam naturae ordinem servant.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 2:10)
Et quia Mesopotamiae tractus omnes crebro inquietari sueti, praetenturis et stationibus servabantur agrariis, laevorsum flexo itinere, Osdroenae extimas partes, novum parumque aliquando temptatum commentum aggressus;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 3장 2:1)
Et cum ibi servaretur artissime, terrore propinquantis exitii iam praesepultus, accurrit Eusebius, cubiculi tune praepositus, Pentadiusque notarius, et Mallobaudes armaturarum tribunus, iussu imperatoris compulsuri eum singillatim docere, quam ob causam quemque apud Antiochiam necatorum iusserat trucidari.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 21:1)
Hoc impetrato, cum ille nihil suspicans simpliciter praestitisset, servabat epistulas, ut perniciosum aliquid in tempore moliretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 3:2)
Dum has exitiorum communium clades suscitat turbo feralis, urbem aeternam Leontius regens, multa spectati iudicis documenta praebebat, in audiendo celerior, in disceptando iustissimus, natura benevolus, licet auctoritatis causa servandae acer quibusdam videbatur, et inclinatior ad damnandum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 7장 1:1)
Eumque ut potiori reverentia servaretur, nec supra modum laudabant, nec infra quam decebat, atque ideo censorum voces sunt aestimatae, non militum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 16:2)
Qui virginem omni remediorum solacio plene curatam, patri tutissime servans, cum a Mallio Prisco, imperatoris legato, munimentum quo claudebatur obsideri coepisset, defensoresque eius deditionem meditari sentiret, veritus ne parentis opprobrio puella nobilis captiva superesset et violata, interfecta illa mox gladium in viscera sua compegit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 7장 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION