라틴어 문장 검색

Id tantum relinquitur, ut indicentur, atque ut vis ista mentis insidiatrix notetur et convincatur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 25:2)
Quin etiam aperte significamus et declaramus, eam quam nos adducimus philosophiam ad istas res admodum utilem non futuram.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 9:3)
Sed axiomata, a particularibus rite et ordine abstrata, nova particularia rursus facile indicant et designant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 51:3)
Exempli gratia, accipiatur aliquod verbum (humidum, si placet), et videamus quomodo sibi constent quae per hoc verbum significantur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 123:3)
Significat enim et quod circa aliud corpus facile se circumfundit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 123:5)
Neque enim de corporum appetitu, aut de partium eorum processu, aliquid significant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 142:13)
Etiam quum de causis motuum aliquid significare volunt, atque divisionem ex illis instituere, differentiam motus naturalis et violenti, maxima cum socordia, introducunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 142:15)
Quare si ex nativitatis aut geniturae tempore (astrologorum more) signa capienda sint, nil magni de istis philosophiis significari videtur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 159:13)
manifeste innuens et significans, esse in fatis, id est, in Providentia, ut pertransitus mundi (qui per tot longinquas navigationes impletus plane aut jam in opere esse videtur) et augmenta scientiarum in eandem aetatem incidant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 224:8)
majora vero a nova luce Axiomatum ex particularibus illis certa via et regula eductorum, quae rursus nova particularia indicent et designent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 247:5)
Quin et literarum elementa per se et separatim nihil significant nec alicujus usus sunt, sed tamen ad omnis sermonis compositionem et apparatum instar materiae primae sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 298:5)
Quinetiam significamus aperte, ea quae nos adducimus ad istas res non multum idonea futura;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 317:6)
Is vero gradus teporis si fortasse nimis subtilis et debilis fuerit, ut ad tactum percipi et deprehendi non possit, confugiendum erit ad vitra illa quae indicant constitutionem aeris calidam aut frigidam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 82:2)
At praestantior instantia est ad indicandam formam ponderis argentum vivum quam aurum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 267:5)
Neque constituunt aliquod axioma statim ab initio, sed indicant et observant tantum quendam consensum corporum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 280:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION