라틴어 문장 검색

Qui tamen eo tempore domi non erant, sed ad Westarfoldam cum exercitu profecti, quae regio ultima regni eorum inter septentrionem et occidentem sita, contra aquilonem Brittaniae summitatem respicit, cuius principes ac populus eis subici recusabant.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 813 221:3)
Deinde inito consilio, ut ultionem huius facti praevenirent, missa legatione ad imperatorem, quam inviti et quanta necessitate coacti id fecerint, exposuerunt, se tamen ad satisfactionem esse paratos, et hoc in imperatoris esset arbitrio, qualiter ita fieret emendatum, ut de reliquo inter partes pax firma maneret.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 828 331:3)
Et dum haec aguntur, Hugo abba Waltherum Aurelianensium episcopum misit, obsecrans Hludowico regi, ut partem regni Hlotharii, quam suus genitor Karolo inter se dividendo regnum consensit, acciperet et abiret in regnum suum et pacem suis sineret habere consobrinis.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVIIII 7:7)
Berardus quoque quidam ab Italia veniens Bosonem tyrannum non sinebat quietum esse.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXII 18:6)
At ille benigne suscepit eum et cum honore hortatusque est, ut in sua promissione maneret, iussitque, ut secum iret ad condictum placitum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 38:2)
Cumque hi qui infra civitatem erant inclusi, obsidione pertesi, fame attenuati, mortibus etiam suorum nimis afflicti, cernerent ex nulla parte sibi auxilium adfuturum, cum Nortmannis sibi notos agere coeperunt, ut data civitate vivi sinerentur abire.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 39:4)
Odo vero rex respondit, ut sineret illum prius esse potestativum de suo, quod Deus illi concessit, et veniret ad se, fidens benignum erga illum se inventurum fore.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCII 46:4)
Quas res si reputas, non immerito miraberis, quod Georgio Pertz hos annales, qui medio aevo fere incogniti mansisse videntur, Xantenses nuncupare placuerit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 7:1)
Collatione autem eorum peracta, tripertitum est regnum Francorum, et domnus papa rediit in patriam suam, Lotharius mansit in Conpendio.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 51:5)
Prefati III reges miserunt legatos suos proceres, unusquisque ex parte sua, ut iterum per descriptas mansas aeque tripertirent regnum Francorum.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 61:2)
Hec abit, illa manet.
(ANONYMUS NEVELETI, De duabus canibus 11:2)
Hic silet, ille manet.
(ANONYMUS NEVELETI, De fure et cane 26:9)
Vix egrum sinit ire dolor, saniemque fatetur.
(ANONYMUS NEVELETI, De pastore et leone 44:5)
Nulla sinit fieri uulnera, nulla facit.
(ANONYMUS NEVELETI, De pastore et leone 44:25)
Cur manet hic gemitus, cur illa superbia fugit?
(ANONYMUS NEVELETI, De equo et asino 46:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION