라틴어 문장 검색

Avidi secuntur vilicae sinum porci Matremque plenam mollis agnus expectat.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII8)
Cessatis, pueri, nihilque nostis, Vaterno Rasinaque pigriores, Quorum per vada tarda navigantes Lentos tinguitis ad celeuma remos.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXVII1)
Aspice quam densum tacitarum vellus aquarum Defluat in voltus Caesaris inque sinus.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, III1)
Insilui mersusque vadis luctantia carpsi Basia:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXII5)
Postquam bis decies tribuit dea caeca sinumque Ruperunt nummi, factus es, ecce, pedes.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LI2)
Saevo Bilbilin optimam metallo, Quae vincit Chalybasque Noricosque, Et ferro Plateam suo sonantem, Quam fluctu tenui, sed inquieto Armorum Salo temperator ambit, Tutelamque chorosque Rixamarum, Et convivia festa Carduarum, Et textis Peterin rosis rubentem, Atque antiqua patrum theatra Rigas, Et certos iaculo levi Silaos, Turgontique lacus Turasiaeque, Et parvae vada pura Tvetonissae, Et sanctum Buradonis ilicetum, Per quod vel piger ambulat viator, Et quae fortibus excolit iuvencis Curvae Manlius arva Vativescae.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LV4)
Nam si falciferi defendere templa Tonantis Sollicitisque velim vendere verba reis, Plurimus Hispanas mittet mihi nauta metretas Et fiet vario sordidus aere sinus.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XVI3)
Equiti superbo, nobili, locupleti Cecidit repente magna de sinu clavis.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXXV2)
Maternosque sinus viso genitore relinquat Et patrias laudes sentiat esse suas?
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXXVIII2)
Nullae sic tibi blandientur undae, Nec fontes Aponi rudes puellis, Non mollis Sinuessa fervidique Fluctus Passeris aut superbus Anxur, Non Phoebi vada principesque Baiae.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XLII2)
Laudat, amat, cantat nostros mea Roma libellos, Meque sinus omnes, me manus omnis habet.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LX1)
Sed mappa cum iam mille rumpitur furtis, Rosos tepenti spondylos sinu condit Et devorato capite turturem truncum.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XX5)
Spartanus tibi cedet olor Paphiaeque columbae, Cedet Erythraeis eruta gemma vadis:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXVIII7)
Ae+ra per tacitum delapsa sedentis in ipsos Fluxit Aretullae blanda columba sinus.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXII1)
Collegitque sinu fragmenta novissima laxi Oris et aggesta contumulavit humo.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LVII2)

SEARCH

MENU NAVIGATION