라틴어 문장 검색

Signa in caelo gentibus non ostendent neque ut sol lucebunt neque illuminabunt sicut luna.
(불가타 성경, 바룩서, 4장66)
A facie eius contremuit terra, moti sunt caeli, sol et luna obtenebrati sunt, et stellae retraxerunt splendorem suum.
(불가타 성경, 요엘서, 2장10)
sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis.
(불가타 성경, 요엘서, 3장4)
Sol et luna obtenebrati sunt, et stellae retraxerunt splendorem suum.
(불가타 성경, 요엘서, 4장15)
Et erit: in die illa, dicit Dominus Deus, occidere faciam solem in meridie et tenebrescere faciam terram in die luminis
(불가타 성경, 아모스서, 8장9)
Propterea nox vobis sine visione erit, et tenebrae vobis sine divinatione; et occumbet sol super prophetas, et obtenebrabitur super eos dies.
(불가타 성경, 미카서, 3장6)
Custodes tui quasi locustae, et scribae tui quasi agmen locustarum, quae considunt in saepibus in die frigoris; sol ortus est, et avolaverunt, non est cognitus locus earum, ubi fuerint.
(불가타 성경, 나훔서, 3장17)
Sol et luna steterunt in habitaculo suo, prae luce sagittarum tuarum discedunt, prae splendore fulgurantis hastae tuae.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장11)
Haec dicit Dominus exercituum: Ecce ego salvabo populum meum de terra orientis et de terra occasus solis:
(불가타 성경, 즈카르야서, 8장7)
Ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum.
(불가타 성경, 말라키서, 1장11)
Et orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae et sanitas in pennis eius; et egrediemini et salietis sicut vituli saginati
(불가타 성경, 말라키서, 3장20)
Et, ut refulsit sol in clipeos aureos et aereos, resplenduerunt montes ab eis et resplenduerunt sicut lampades ignis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장39)
et confirmavit proelium nimis, donec occidit sol, et cecidit Demetrius in die illa.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장50)
Cum occidisset autem sol, praecepit Ionathas suis vigilare et esse in armis paratos ad pugnam tota nocte; et emisit custodes per circuitum castrorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장27)
Utque hoc factum est, et tempus transiit, et sol refulsit, qui prius erat in nubilo, accensus est ignis magnus, ita ut omnes mirarentur.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장22)

SEARCH

MENU NAVIGATION