라틴어 문장 검색

aut enim in perspicientia veri sollertiaque versatur aut in hominum societate tuenda tribuendoque suum cuique et rerum contractarum fide aut in animi excelsi atque invicti magnitudine ac robore aut in omnium, quae fiunt quaeque dicuntur, ordine et modo, in quo inest modestia et temperantia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 20:3)
Omnino illud honestum, quod ex animo excelso magnificoque quaerimus, animi efficitur, non corporis viribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 103:1)
Haec sunt opera magni animi et excelsi et prudentia consilioque fidentis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 105:3)
Quae qui in utramque partem excelso animo magnoque despiciunt, cumque aliqua iis ampla et honesta res obiecta est, totos ad se convertit et rapit, tum quis non admiretur splendorem pulchritudinemque virtutis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 48:5)
quae quidem contemnere et pro nihilo ducere comparantem cum utilitate communi magni animi et excelsi est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 29:2)
Qua quidem re audita fractum animum Hannibalis scribit idem, quod senatus populusque Romanus rebus afflictis tam excelso animo fuisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 148:4)
sin autem intellegentiam ponunt in audiendi fastidio neque eos quicquam excelsum magnificumque delectat, dicant se quiddam subtile et politum velle, grande ornatumque contemnere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 4장 3:1)
' 'Ergo' inquit 'ista' Antonius 'tum a Crasso discemus, cum se de turba et a subselliis in otium, ut cogitat, soliumque contulerit.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 143:2)
Sed dicet te, cum aedis venderes, ne in rutis quidem et caesis solium tibi paternum recepisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 226:5)
ad quos olim et ita ambulantis et in solio sedentis domi sic adibatur, non solum ut de iure civili ad eos, verum etiam de filia conlocanda, de fundo emendo, de agro colendo, de omni denique aut officio aut negotio referretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 133:6)
eademque mente P. Valerius et fasces primus demitti iussit, cum dicere in contione coepisset, et aedis suas detulit sub Veliam, posteaquam, quod in excelsiore loco Veliae coepisset aedificare eo ipso, ubi rex Tullus habitaverat, suspicionem populi sensit moveri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 85:2)
Illorum fuit heroum eam virtutem, quae est una, si modo est, maxime munifica et liberalis, et quae omnis magis quam sepse diligit, aliis nata potius quam sibi, excitare iacentem et in illo divino solio non longe a sapientia conlocare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 15:3)
194M In cive excelso atque homine nobili blanditiam, adsentationem, ambitionem meam esse levitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 17:6)
(ostendebat autem Karthaginem de excelso et pleno stellarum illustri et claro quodam loco) ad quam tu oppugnandam nunc venis paene miles.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 2 2:2)
Atque haec fixa gravi fato ac fundata teneri, Ni prius excelsum ad columen formata decore Sancta Iovis species claros spectaret in ortus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 32:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION