라틴어 문장 검색

eoque sollemni perfecto C. Lucretius praetor omnibus quae ad classem opus erant praemissis Brundisium est profectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 369:2)
per hos forte dies P. Licinius consul votis in Capitolio nuncupatis paludatus ab urbe profectus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 517:1)
tum ex omnibus tribunis militum uti L. Aemilius in duas legiones in Macedoniam, quos eorum velit, eligat et ut sollemni Latinarum perfecto L. Aemilius consul, Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 246:1)
Consul proficiscens praetorve paludatis lictoribus in provinciam et ad bellum vota in Capitolio nuncupat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 479:1)
victor perpetrato bello eodem in Capitolium triumphans ad eosdem deos, quibus vota nuncupavit, merita dona portans redit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 479:2)
sollemne autem hoc esse ipse ait forte die sollemnem illo rex Arcas honorem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1732)
Et omnes dies sollemnes et sabbata et neomeniae et dies decreti et tres dies ante diem sollemnem et tres dies post diem sollemnem sint omnes immunitatis et remissionis omnibus Iudaeis, qui sunt in regno meo;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장34)
nunc conscientia spretorum et Capitolium et sollemnem votorum nuncupationem fugisse, ne die initi magistratus Iovis optimi maximi templum adiret, ne senatum invisus ipse et sibi uni invisum videret consuleretque, ne Latinas indiceret Iovique Latiari sollemne sacrum in monte faceret,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 677:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION