라틴어 문장 검색

Transfertur nunc cogitatio scripturae ad rationem non inutilem sed summa sollertia a maioribus traditam, qua in via raeda sedentes vel mari navigantes scire possimus, quot milia numero itineris fecerimus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 9장1)
non enim ad nostra scripta hostes comparant res oppugnatorias, sed machinationes eorum ex tempore sollerti consiliorum celeritate sine machinis saepius evertuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장8)
Tunc Rhodii Diogneti sollertia liberati bello publice gratias egerunt honoribusque omnibus eum et ornamentis exornaverunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장32)
ita eae [victoriae civitatum] non machinis, sed contra machinarum rationem architectorum sollertia sunt liberatae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장50)
accedit ut eo facilius animus evadat ex hoc aëre, quem saepe iam appello, eumque perrumpat, quod nihil est animo velocius, nulla est celeritas quae possit cum animi celeritate contendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 42:1)
Efficimus etiam domitu nostro quadripedum vectiones, quorum celeritas atque vis nobis ipsis adfert vim et celeritatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 151:3)
at qui non minore studio et ingenio sollertiaque fuerunt nobilibus et humili fortuna civibus non minus egregie perfecta fecerunt opera, nullam memoriam sunt adsecuti, quod hi non ab industria neque artis sollertia sed a felicitate fuerunt deserti, ut Hegias Atheniensis, Chion Corinthius, Myagrus Phocaeus, Pharax Ephesius, Boedas Byzantius etiamque alii plures.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 머리말8)
Et quemadmodum in cursu minime in passus granditate aut pedum elevatione altiore celeritas constit, sed in motu eorundem humiliore et aequabili, ita in negotiis mordicus rei inhaerere, neque partem negotii nimiam pro una vice una amplecti, celeritatem in conficiendo procurat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXV. DE EXPEDIENDIS NEGOTIIS 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION