라틴어 문장 검색

Instrumentalis rationalitas, quae immotam solummodo secum fert realitatis analysim, illius momenti considerata necessitate, adest tum cum ipse mercatus opes impertitur, tum cum id efficit ordinans Status.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 249:6)
Amor fraternus solummodo potest esse gratuitus, numquam potest esse compensatio illius rei quam alter perficit nec pignus illius rei quam eum facturum speramus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 290:3)
Opinamur Deum alibi solummodo, in alio realitatis gradu, a nostris concretis necessitudinibus seiunctum reperiri.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 26:11)
solummodo id verum est quod aedificare homo atque sua scientia metiri valet, verum quia suo fungitur munere, et ita commodiorem facilioremque vitam reddit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 40:3)
31. Ita solummodo, per Incarnationem, per nostrae humanitatis condivisionem, cognitio propria amoris ad plenitudinem pervenire poterat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 54:1)
Iesu solummodo dum configuramur, idoneos accepimus oculos ad eum videndum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 54:11)
Si homo individuus segregatus esset, si proficisci volumus solummodo ab individuo « ego » qui in se ipso certitudinem suae cognitionis vult reperire, haec certitudo haberi non posset.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 73:6)
De nobis ipsis cognitio fieri potest solummodo cum memoriam maiorem participamus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 73:14)
nunc consumit edax segetem rubigo maligni aeris ex vitio, nunc culpam vere tepenti post zephyros gelidi glacies aquilonis inurit ambustumque caput culmi fuligine tinguit;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2338)
Pater esse disce ab illis qui vere sciunt.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 1, scene 272)
Haec si voles In animo vere cogitare, Demea, Et mihi, et tibi, et illis demseris molestiam.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 5, scene 355)
Olim istuc, olim, cum ita animum induxti tuum Quod cuperes aliquo pacto efficiendum tibi, Eodem die istuc verbum vere in te accidit.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 5, scene 330)
Utinam istuc verbum ex animo ac vere diceres, "Potius quam te inimicum habeam.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 1, scene 2150)
tum pol ego is essem vere qui simulabar.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 3, scene 5131)
hocque fit ubi non vere vivitur.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 1, scene 1130)

SEARCH

MENU NAVIGATION