라틴어 문장 검색

hinc humilem Myconum cretosaque rura Cimoli florentemque thymo Cythnum parvamque Seriphon marmoreamque Paron, quaque impia prodidit Arnen Sithonis (accepto, quod avara poposcerat, auro mutata est in avem, quae nunc quoque diligit aurum, nigra pedes, nigris velata monedula pennis). At non Oliaros Didymaeque et Tenos et Andros et Gyaros nitidaeque ferax Peparethos olivae Gnosiacas iuvere rates.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 41:6)
diuque inter utrumque volat dubiis Victoria pennis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 5:2)
Hac iudice Minos, seu caput abdiderat cristata casside pennis, in galea formosus erat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 6:7)
O ego ter felix, si pennis lapsa per auras Gnosiaci possem castris insistere regis fassaque me flammasque meas, qua dote, rogarem, vellet emi!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 6:21)
Nam ponit in ordine pennas, a minima coeptas, longam breviore sequenti, ut clivo crevisse putes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 21:2)
Instruit et natum "medio" que "ut limite curras, Icare," ait "moneo, ne, si demissior ibis, unda gravet pennas, si celsior, ignis adurat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 22:1)
Dedit oscula nato non iterum repetenda suo, pennisque levatus ante volat comitique timet, velut ales, ab alto quae teneram prolem produxit in aera nido, hortaturque sequi damnosasque erudit artes et movet ipse suas et nati respicit alas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 22:7)
Rapidi vicinia solis mollit odoratas, pennarum vincula, ceras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 22:10)
pennas adspexit in undis devovitque suas artes corpusque sepulcro condidit, et tellus a nomine dicta sepulti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 23:4)
Hunc miseri tumulo ponentem corpora nati garrula limoso prospexit ab elice perdix et plausit pennis testataque gaudia cantu est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 24:1)
At illum quae favet ingeniis excepit Pallas avemque reddidit et medio velavit in aere pennis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 24:7)
Quas Parthaoniae tandem Latonia clade exsatiata domus praeter Gorgenque nurumque nobilis Alcmenae natis in corpore pennis adlevat et longas per bracchia porrigit alas corneaque ora facit versasque per aera mittit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 53:1)
Ille celer penna tardos aetate fatigat eluditque diu tandemque est visus ad ipsos confugisse deos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 68:5)
Lenis adhuc somnus placidis Erysichthona pennis mulcebat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 85:1)
Te, dea, te quondam tuaque haec insignia vidi cunctaque cognovi, sonitum comitantiaque aera sistrorum, memorique animo tua iussa notavi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 63:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION