라틴어 문장 검색

equidem sperabam, ut saepe etiam loqui tecum solebam, sic orbem rei publicae esse conversum ut vix sonitum audire, vix impressam orbitam videre possemus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 21 4:1)
at mihi dignissimum rebus is de quibus loquitur sonum fundere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 100:2)
neque se quo quid colore aut quo sono sit scire, sed tantum sentire adfici se quodam modo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 103:2)
itaque ait vehementer errare eos qui dicant ab Academia sensus eripi, a quibus numquam dictum sit aut colorem aut saporem aut sonum nullum esse, illud sit disputatum, non inesse in iis propriam quae nusquam alibi esset veri et certi notam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 138:2)
datur etiam venia concinnitati sententiarum et arguti certique et circumscripti verborum ambitus conceduntur, de industriaque non ex insidiis sed aperte ac palam elaboratur, ut verba verbis quasi demensa et paria respondeant, ut crebro conferantur pugnantia comparenturque contraria et ut pariter extrema terminentur eundemque referant in cadendo sonum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 12장 1:1)
Itaque ille perfectus, quem iam dudum nostra indicat oratio, utcumque se adfectum videri et animum audientis moveri volet, ita certum vocis admovebit sonum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 17장 2:4)
mira est enim quaedam natura vocis, cuius quidem e tribus omnino sonis, inflexo acuto gravi, tanta sit et tam suavis varietas perfecta in cantibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 17장 4:1)
omnis sonorum tum intendens tum remittens persequetur gradus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 18장 2:4)
Hic est enim, cuius ornatum dicendi et copiam admiratae gentes eloquentiam in civitatibus plurimum valere passae sunt, sed hanc eloquentiam, quae cursu magno sonituque ferretur, quam suspicerent omnes, quam admirarentur, quam se adsequi posse diffiderent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 28장 1:2)
duae sunt igitur res quae permulceant auris, sonus et numerus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 49장 1:1)
De numero mox, nunc de sono quaerimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 49장 1:2)
Verba, ut supra diximus, legenda sunt potissimum bene sonantia, sed ea non ut poetae exquisita ad sonum, sed sumpta de medio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 49장 1:3)
et tamen omnium longitudinum et brevitatum in sonis sicut acutarum graviumque vocum iudicium ipsa natura in auribus nostris conlocavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 51장 4:5)
deinde eiusdem aeris sonitus et ardores multarumque rerum in terra portenta atque etiam per exta inventa praesensio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 20장 3:6)
sic ex corporis totius natura et figura varios motus cieri tamquam in cantu sonos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 19:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION