라틴어 문장 검색

Solis quippe substantia est et splendida et illuminabilis, id est potens illuminare aliquid, et cum sit splendor ex sole, et illuminabilitas ex sole simul et splendore, nunquam tamen ex his tribus aliquod per existentiam aliquod illorum praecesserit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 56:10)
Extramundanus orbis mundique beata Porcio, munda magis quam mundus, purior ipso Puro, lucidior claro, fulgencior auro, Que blando splendore micat, que fulgurat igne Innocuo, feruore carens, fulgoris habundans, Blandicias splendoris habens, feruoris haborrens Nequiciam, splendore fouet nec uerberat estu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:7)
sic tua processus habeat fortuna perennes, sic ope non egeas ipse iuvesque tuos, sic aequet tua nupta virum bonitate perenni, incidat et vestro nulla querella toro;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 59)
Sic et innumerabilia ex aliis gigni vel esse videntur, a quibus tamen tempore nullatenus praeceduntur, ut ex sole splendor aut calor, quae ad similitudinem Trinitatis nonnulli afferre consueverunt, ut sit videlicet Filius ex Patre, sicut splendor ex sole, et rursus Spiritus ex ipso, sicut ex sole calor.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 47:5)
Qua racione Patris speculum, lux, splendor, ymago, Filius est a Patre Deo Deus unus et idem, Principium de principio, de lumine lumen, Sol de sole micans, splendor productus ab igne, A simili similis, a uero uerus, ab uno Vnus, ab eterno nascens eternus, ab equo Equalis, bonus a summo, sublimis ab alto;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 8:1)
Idem sol, species eadem, lux una, coeuus Splendor, nequaquam proprio decliuus ab ortu, Sol alius sed non aliud, sol unus et unum Cum gignente manens, lux luci consona, fulgor Fulgori splendorque sui non immemor ignis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:25)

SEARCH

MENU NAVIGATION