라틴어 문장 검색

multae quassatae armamentisque spoliatae naves, quaedam fractae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 520:1)
itaque cum spolia victae Carthagini detrahebantur, cum inermem iam ac nudam destitui inter tot armatas gentes Africae cerneretis, nemo ingemuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 599:1)
delecto deinde ad castrum Mutilum satis idoneo loco ad demetenda frumenta - iam enim maturae erant segetes - profectus neque explorato circa nec stationibus satis firmis, quae armatae inermes atque operi intentos tutarentur, positis improviso impetu Gallorum cum frumentatoribus est circumventus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 19:2)
Romani quoad tutum fuit insecuti caedentes spoliantesque caesos, castra regia, etiam sine defensoribus difficili aditu, diripiunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 142:1)
incondita inermisque multitudo, mixta et imbelli turba, ab armatis caesa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 157:2)
hac summa redempti inermes in Boeotiam traiecti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 199:1)
quo tumultu audito territi hostes relicto quem conferti tuebantur loco in arcem omnes, inermi quoque sequente turba, confugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 317:1)
qua direpta missis in arcem qui vitam regiis, si inermes abire vellent, libertatem Elatensibus pollicerentur, fideque in haec data post dies paucos arcem recipit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 318:2)
tyrannus primo negare aliter urbem eam se accepturum, nisi Argivorum ipsorum decreto accersitus ad auxilium urbis esset, deinde, ut frequenti contione non aspernatos modo sed abominatos etiam nomen tyranni audivit, causam se spoliandi eos nactum ratus tradere ubi vellet urbem Philoclen iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 486:1)
initium sermonis ab excusatione tyranni ortum, quod armatus ipse armatisque saeptus, cum inermes Romanum imperatorem regemque cerneret, in colloquium venisset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 501:1)
et Nabis firmato praesidio Argis Lacedaemonem regressus, cum ipse viros spoliasset, ad feminas spoliandas uxorem Argos remisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 513:1)
equi hominesque paululi et graciles, discinctus et inermis eques, praeterquam quod iacula secum portat, equi sine frenis, deformis ipse cursus rigida cervice et extento capite currentium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 114:2)
itaque qui primo intenti paratique si lacesserentur in stationibus fuerant, iam inermes sedentesque pars maxima spectabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 116:1)
quo impedimenta, quo sarcinas, quo turbam inermem reiceret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 317:2)
qui ubi prima vigilia venerunt, nuntiantes tyrannum cum paucis ad urbem penetrasse, ceteram multitudinem inermem toto sparsam vagari saltu, corpora curare eos iubet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 346:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION