라틴어 문장 검색

"sol quoque cum stellis nulla gravitate retentus et vos lunares exiluistis equi."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권8)
prima mihi nocte videnda stella est in cunas officiosa Iovis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권62)
nona dies aderat, cum tu, iustissime Chiron, bis septem stellis corpora cinctus eras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권249)
caelestia numina sensi, laetaque purpurea luce refulsit humus, non equidem vidi (valeant mendacia vatum) te, dea, nec fueras aspicienda viro;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권163)
At pater Heliadum radios ubi tinxerit undis, et cinget geminos stella serena polos, tollet humo validos proles Hyriea lacertos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권468)
Ecce suburbana rediens male sobrius aede ad stellas aliquis talia verba iacit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권507)
Natus es infelix , - ita di voluere - nec ulla Commoda nascenti stella levisve fuit . Non Venus affulsit , non illa Iuppiter hora , Lunaque non apto solque fuere loco , Nec satis utiliter positos tibi praebuit ignes Quem peperit magno lucida Maia Iovi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 10:7)
Diffugiunt stellae, quarum agmina cogit Lucifer et caeli statione novissimus exit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 11:2)
Quae postquam summum tetigere iacentia tergum, exspatiantur equi, nulloque inhibente per auras ignotae regionis eunt, quaque impetus egit, hac sine lege ruunt altoque sub aethere fixis incursant stellis rapiuntque per avia currum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 17:4)
At Phaethon rutilos flamma populante capillos, volvitur in praeceps longoque per aera tractu fertur, ut interdum de caelo stella sereno etsi non cecidit, potuit cecidisse videri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 26:1)
Mentiar, obscurum nisi nox cum fecerit orbem, nuper honoratas summo, mea vulnera, caelo videritis stellas illic, ubi circulus axem ultimus extremum spatioque brevissimus ambit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 42:3)
Postera depulerat stellas aurora micantes:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 7:1)
Et iam stellarum sublime coegerat agmen Lucifer undecimus, Lydos cum laetus in agros rex venit et iuveni Silenum reddit alumno.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 12:6)
quem Marte togaque praecipuum non bella magis finita triumphis resque domi gestae properataque gloria rerum in sidus vertere novum stellamque comantem, quam sua progenies;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 68:3)
luna volat altius illa, flammiferumque trahens spatioso limite crinem stella micat natique videns bene facta fatetur esse suis maiora et vinci gaudet ab illo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 74:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION