라틴어 문장 검색

honoratum si forte reponis Achillem, inpiger, iracundus, inexorabilis, acer iura neget sibi nata, nihil non adroget armis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 4:14)
Quod si me populus Romanus forte roget, cur non ut porticibus sic iudiciis fruar isdem, nec sequar aut fugiam quae diligit ipse vel odit, olim quod volpes aegroto cauta leoni respondit, referam:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 140)
quod si cessas aut strenuus anteis, nec tardum opperior nec praecedentibus insto.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 241)
Forte per angustam tenuis volpecula rimam repserat in cumeram frumenti, pastaque rursus ire foras pleno tendebat corpore frustra;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 718)
Strenuus et fortis causisque Philippus agendis clarus, ab officiis octavam circiter horam dum redit atque Foro nimium distare Carinas iam grandis natu queritur, conspexit, ut aiunt, adrasum quendam vacua tonsoris in umbra cultello proprios purgantem leniter unguis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 732)
"nunc i, rem strenuus auge."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 748)
ut quocumque loco fueris vixisse libenter te dicas, nam si ratio et prudentia curas, non locus effusi late maris arbiter aufert, caelum, non animum, mutant, qui trans mare currunt, strenua nos exercet inertia:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1112)
si te forte meae gravis uret sarcina chartae, abicito potius, quam quo perferre iuberis clitellas ferus impingas, Asinaeque paternum cognomen vertas in risum et fabula fias.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 133)
forte meum si quis te percontabitur aevum, me quater undenos sciat implevisse Decembris, collegam Lepidum quo duxit Lollius anno.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 2016)
post hoc vehemens lupus, et sibi et hosti iratus pariter, ieiunis dentibus acer, praesidium regale loco deiecit, ut aiunt, summe munito et multarum divite rerum, clarus ob id factum donis ornatur honestis, accipit et bis dena super sestertia nummum, forte sub hoc tempus castellum evertere praetor nescio quod cupiens hortari coepit eundem verbis quae timido quoque possent addere mentem:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 218)
Qui fit, Maecenas, ut nemo, quam sibi sortem seu Ratio dederit seu Fors obiecerit, illa contentus vivat, laudet diversa sequentis?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse.1)
ut, si reticulum panis venalis inter onusto forte vehas umero, nihilo plus accipias quam qui nil portarit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse.29)
nulla etenim mihi te fors obtulit:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: de vera nobilitate24)
forte epos acer ut nemo Varius ducit, molle atque facetum Vergilio adnuerunt gaudentes rure Camoenae:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Suam de Lucilio iudicium tuetur, et egregia scribendarum satyrarum praecepta aspergit.21)
seu me tranquilla senectus exspectat seu mors atris circumvolat alis, dives, inops, Romae, seu fors ita iusserit, exsul, quisquis erit vitae scribam color.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Fingit se cum Trebatio deliberare utrum a scribendis satyris abstineat. 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION