라틴어 문장 검색

exspectationibus enim decipiendis et naturis aliorum inridendis [ipsorum ridicule indicandis] et similitudine turpioris et dissimulatione et subabsurda dicendo et stulta reprehendendo risus moventur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 289:2)
homines enim imperiti facilius quod stulte dixeris reprehendere quam quod sapienter tacueris laudare possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 301:6)
Hic quantum fit mali, si iratum, si non stultum, si non levem testem laeseris!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 302:1)
Stoicos autem, quos minime improbo, dimitto tamen nec eos iratos vereor, quoniam omnino irasci nesciunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 65:1)
neque, ea cum dicerem, me esse histrionem necesse esset, sed fortasse non stultum alieni artifici existimatorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 83:3)
contrariam autem si probarint, fore uti multa vitiosa stulta iniqua contraria consequantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 38장 2:2)
nulla est tam stulta civitas, quae non iniuste imperare malit quam servire iuste.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 39:2)
Sed his poenis quas etiam stultissimi sentiunt, egestate, exilio, vinculis, verberibus, elabuntur saepe privati oblata mortis celeritate, civitatibus autem mors ipsa poena est, quae videtur a poena singulos vindicare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 46:1)
praeterita enim aetas quamvis longa, cum effluxisset, nulla consolatione permulcere posset stultam senectutem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 6:13)
proveniebant oratores novi, stulti adulescentuli.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 26:5)
nam quos ait Caecilius comicos stultos senes, hos significat credulos obliviosos dissolutos, quae vitia sunt non senectutis, sed inertis ignavae somniculosae senectutis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 47:4)
quamquam quis est tam stultus, quamvis sit adulescens, cui sit exploratum se ad vesperum esse victurum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 86:2)
quid enim stultius quam incerta pro certis habere, falsa pro veris?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 87:4)
quid quod sapientissimus quisque aequissimo animo moritur, stultissimus iniquissimo, nonne vobis videtur is animus, qui plus cernat et longius, videre se ad meliora proficisci, ille autem, cuius obtusior sit acies, non videre?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 105:6)
Haec inprobantur a Peripateticis, a Stoicis defenduntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 105:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION