라틴어 문장 검색

"prima Petrum rapuit sententia legibus Neronis pendere iussum praeminente ligno, ille tamen veritus celsae decus aemulando mortis ambire tanti gloriam Magistri exigit ut pedibus mersum caput inprimant supinis, quo spectet imum stipitem cerebro."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Apostolorum Petri et Pauli.6)
prona ruentis equi cervice involvitur, ac sub pectoris inpressu fracta inter crura rotatur.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 169)
conpositis igitur rerum morumque secundis in commune bonis, postquam 1 intra tuta morari contigit ac statione frui valloque foveri pacificos Sensus, et in otia solvere curas, 1 exstruitur media castrorum sede tribunal editiore loco, tumulus quem vertice acuto excitat in speculam, subiecta unde omnia late liber inoffenso circum inspicit aere visus, hunc sincera Fides simul et Concordia, sacro foedere iuratae Christi sub amore sorores, conscendunt apicem;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1208)
At Capys, et quorum melior sententia menti, aut pelago Danaum insidias suspectaque dona praecipitare iubent, subiectisque urere flammis, aut terebrare cavas uteri et temptare latebras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 3:12)
" Haec fatus, latos umeros subiectaque colla veste super fulvique insternor pelle leonis, succedoque oneri;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 31:21)
pacisque imponere morem, parcere subiectis, et debellare superbos."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 31:25)
Huc corpora quisque suorum more tulere patrum, subiectisque ignibus atris conditur in tenebras altum caligine caelum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 7:3)
Super ipse secutus caesariem laeva turbati corripit hostis inpressoque genu nitens terrae adplicat ipsum:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 14:9)
durum procudit arator vomeris obtunsi dentem, cavat arbore lintres, aut pecori signum aut numeros inpressit acervis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 9:3)
Talis Hyperboreo septem subiecta trioni gens effrena virum Rhiphaeo tunditur euro et pecudum fulvis velatur corpora saetis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 14:13)
Ter liquido ardentem perfundit nectare Vestam, ter flamma ad summum tecti subiecta reluxit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 15:16)
uror, seu tibi candidos turparunt umeros inmodicae mero rixae sive puer furens inpressit memorem dente labris notam.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 133)
irae Thyesten exitio gravi stravere et altis urbibus ultimae stetere causae, cur perirent funditus inprimeretque muris hostile aratrum exercitus insolens.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 164)
segnius inritant animos demissa per aurem quam quae sunt oculis subiecta fidelibus et quae ipse sibi tradit spectator:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 6:11)
syllaba longa brevi subiecta vocatur Iambus, pes citus:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 8:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION