라틴어 문장 검색

Omnes, quos vecors animus supra cogitationes extollit humanas, altum quiddam et sublime spirare se credunt ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 125:1)
sola sublimis et excelsa virtus est, nec quicquam magnum est nisi quod simul placidum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 136:1)
Eodem modo sublimis animus, quietus semper et in statione tranquilla conlocatus, omnia infra se premens, quibus ira contrahitur, modestus et venerabilis est et dispositus ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 37:4)
nec erexit tantummodo hominem, sed etiam habilem contemplationi factura, ut ab ortu sidera in occasum labentia prosequi posset et vultum suum circumferre cum toto, sublime fecit illi caput et collo flexili imposuit;
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 28:3)
oblitus tum legis pressiorisque iudicii sublimius feror et ore iam non meo.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 15:2)
Non potest sublime quicquam et in arduo positum contingere, quam diu apud se est;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 155:2)
Huic tam sublimi fastigio coniunge protinus praecipitem mutationem;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 132:4)
Nonne nunc quoque, etiam si parum sentitis, turbo quidam animos vestros rotat et involvit, fugientes petentesque eadem et nunc in sublime adlevatos nunc in infima adlisos ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 154:4)
paelices caelum tenent, hinc Arctos alta parte glacialis poli sublime classes sidus Argolicas agit;
(세네카, Hercules Furens 1:3)
Titanas ausos rumpere imperium Iovis emitte, Siculi verticis laxa specum, tellus gigante Doris excusso tremens supposita monstri colla terrifici levet - [sublimis alias Luna concipiat feras] sed vicit ista.
(세네카, Hercules Furens 1:40)
alius curru sublimis eat:
(세네카, Hercules Furens 2:28)
in alta mundi spatia sublimis ferar, petatur aether:
(세네카, Hercules Furens 14:3)
quantos intus sublimis agit fortuna metus!
(세네카, Hercules Oetaeus 10:26)
Per alta vade spatia sublimi aethere, testare nullos esse, qua veneris, deos.
(세네카, 메데아 15:38)
et ipse lateri iunctus atque haerens tuo sublimis inter civium laeta omina incessit habitu atque ore laetitiam gerens princeps superbo:
(세네카, 옥타비아 10:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION