라틴어 문장 검색

quisquis ad vitam editur, ad mortem destinatur.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 66:4)
nemo enim tam expers erit sensus ac sanitatis, ut fortunam ulli queratur luctum intulisse, quam sciet etiam Caesarum lacrimas concupisse, Divus Augustus amisit Octaviam sororem carissimam et ne ei quidem rerum natura lugendi necessitatem abstulit, cui caelum destinaverat, immo vero idem omni genere orbitatis vexatus sororis filium successioni praeparatum suae perdidit ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 89:3)
Regesne tibi nominem felicissimos futuros, si maturius illos mors instantibus subtraxisset malis ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 155:5)
cum clamore et tumultu et totius corporis iactatione quos destinavit insequitur adiectis conviciis maledictisque.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 115:4)
sed in hoc nosse profuit, ut calentibus ingeniis subtrahas vinum, quod pueris Plato negandum putat et ignem vetat igne incitari.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 103:4)
" Eodem tempore et instigat et ipse se certamini pugnaeque subtrahit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 161:5)
nec aliorum more vitiorum sollicitat animos, sed abducit et impotentes sui cupidosque vel communis mali exagitat, nec in ea tantum in quae destinavit, sed in occurrentia obiter furit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 4:2)
Adice nunc quod, cum bene te ipse succendens et subinde causas, quibus stimuleris renovaveris, sua sponte ira discedet et vires illi dies subtrahet.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 167:1)
istud tempus, quod alienae destinas morti, fortasse circa tuam est."
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 239:3)
Non certum ad hos ictus destinavi locum ;
(세네카, De Providentia, book 1 74:4)
Sine proposito vagantur quaerentes negotia nec quae destinaverunt agunt, sed in quae incucurrerunt.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 112:1)
arma, arma, Theseu, flagito propere mihi subtracta reddi, sana si mens est mihi, referte manibus tela;
(세네카, Hercules Furens 18:24)
tela subtrahitis mihi?
(세네카, Hercules Oetaeus 19:23)
quin destinamus proximum thalamis diem?
(세네카, 옥타비아 9:31)
non destino unum vulneri nostro locum:
(세네카, Phoenissae 160:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION