라틴어 문장 검색

An fortitudinem, iustitiam, fidem, continentiam, frugalitatem, contemptum doloris ac mortis melius alii docebunt quam Fabricii, Curii, Reguli, Decii, Mucii aliique innumerabiles?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 82:1)
nam ut abominanda sunt contraria his vitia confidentiae, temeritatis, improbitatis, arrogantiae, ita citra constantiam, fiduciam, fortitudinem nihil ars, nihil , nihil profectus ipse profuerit, ut si des arma timidis et imbellibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 102:1)
quia bona aliena largiri liberalitas, malarum rerum audacia fortitudo vocatur, eo res publica in extremo sita est.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장20)
Apud maiores nostros A. Manlius Torquatus bello Gallico filium suum, quod is contra imperium in hostem pugnaverat, necari iussit atque ille egregius adulescens inmoderatae fortitudinis morte poenas dedit:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장54)
Quantum ad successus accesserit, accedet ad metus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 8:8)
Malo successum mihi quam fidem deesse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 25 2:4)
Fortitudo et industria et ad bellum prompta mens tam in Persas quam in alte cinctos cadit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 33 2:7)
Vitia nobis sub virtutum nomine obrepunt, temeritas sub titulo fortitudinis latet, moderatio vocatur ignavia, pro cauto timidus accipitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 7:6)
nempe fortitudo optabilis est?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 6:2)
Si fortitudo optabilis est, et tormenta patienter ferre optabile est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 6:5)
hoc enim fortitudinis pars est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 6:6)
Ceterum illic est fortitudo, cuius patientia et perpessio et tolerantia rami sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 10:3)
"hac 'itur ad astra,' hac secundum frugalitatem, hac secundum temperantiam, hac secundum fortitudinem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 15:2)
Perit fortitudo, quae periculum facere debet sui;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 13:1)
Non dubitarent, quid conveniret forti viro, si scirent, quid esset fortitudo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 28:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION