라틴어 문장 검색

Nam neque aquae nec pabuli nec caeli mutatione tentatur, neque infestatur conditione regionis, sicut ille, qui ex planis et campestribus locis in montana et aspera perductus est, vel ex montanis in campestria.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 12:5)
Itaque in iis ipsis vel maximum commodum est, quod sufficit una opera duobus iugis, quae eodem die alterna temporum vice vel arant vel pascuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 3장 2:3)
Si grano abstinemus, frondis aridae corbis pabulatorius modiorum viginti sufficit, vel faeni pondo triginta, vel sine modo viridis laurea et ilignea frondes.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 3장 5:3)
plerumque tamen sufficiunt singulis modii glandis et paleae ad satietatem datae, vel lupini macerati modii, vel ervi aqua conspersi sextarii vii permixti paleis, vel cicerculae similiter conspersae sextarii xii mixti paleis, vel singuli modii vinaceorum, si iis, ut supra dixi, large paleae adiciantur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 3장 8:2)
Unumque marem quindecim vaccis sufficere abunde est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 24장 3:3)
Quidam etiam praecipiunt eodem ritu, quo mulos, admissarium saginare, ut hac sagina hilaris pluribus feminis sufficiat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 9:1)
Nam ubi admotus fere tentavit obsequium feminae,abducitur,et iam patientiori generosior equus imponitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 10:4)
Nam rivalem (quamvis solus admissurae non sufficit) violentissime persequitur, nec ab alio tempestive patitur iniri gregem, nisi cum est fatigatus libidine.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 4:4)
Nam plerumque ceteros infestat, et non patitur inire feminas, cum ipse pluribus sufficere non queat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 14:2)
et ob hoc iam tertia die cavea cum matre continendi sunt, priusque quam emittantur ad recentem cibum, singuli tentandi, ne quid hesterni habeant in gutture.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 17:3)
neque ante recens admovenda est, quam tentato gutture apparuerit nihil veteris escae remansisse.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 7장 3:4)
saepiusque digitis loca feminarum tentanda sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 8:4)
Minime autem concedendum est feminis extra saeptum parere, sed cum videbuntur sedem quaerere, comprimendae sunt atque tentandae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 5:4)
atque is, dum sufficit, persequitur evolantem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 9:5)
quod ubi factum est, reliqua paucitas favis complendis non sufficit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 13장 11:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION