라틴어 문장 검색

Namque cum tute per mollitiem agas, exercitum supplicio cogere, id est dominum, non imperatorem esse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장62)
Quod ubi milites accepere, magis atrocitate rei quam fide nuntii terrentur, simulque barbari animos tollere et in perculsos Romanos acrius incedere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 101장9)
Liberaliora alimenta sunt carceris, sepositos ad capitale supplicium non tam anguste, qui occisurus est, pascit Quanta est animi magnitudo ad id sua sponte descendere, quod ne ad extrema quidem decretis timendum sit!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 11:1)
Mitissimum ille se in ipsis suppliciis audit, in rapinis liberalissimum, in ebrietatibus ac libidinibus temperantissimum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 11:7)
Aliquando tamen, etiam si certa mors instabit et destinatum sibi supplicium sciet, non commodabit poenae suae manum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 8:1)
Luxurioso frugalitas poena est, pigro supplicii loco labor est, delicatus miseretur industrii, desidioso studere torqueri est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 23:2)
Quicumque audierit post quinquagesimum annum sibi patienda supplicia, non perturbatum nisi si medium spatium transiluerit et se in illam saeculo post futuram sollicitudinem inmiserit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 34:3)
Nam si, ut dicitis, ob hoc unum sacrilegium malum est, quia multum mali adfert, si remiseris illi supplicia, si securitatem spoponderis, ex toto bonum erit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 24:5)
Atqui maximum scelerum supplicium in ipsis est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 24:6)
At illud scis, quam multis utilis sit, quam multos liberet tormentis, egestate, querellis, suppliciis, taedio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 21:5)
Quid alios referam innumerabiles morbos, supplicia luxuriae ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 18:1)
Quia prima illa et maxima peccantium est poena peccasse, nec ullum scelus, licet illud fortuna exornet muneribus suis, licet tueatur ac vindicet, inpunitum est, quoniam sceleris in scelere supplicium est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 14:3)
Quare ego hoc supplicio nequitiam liberem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 14:5)
Male de nobis actum erat, quod multa scelera legem et vindicem effugiunt et scripta supplicia, nisi illa naturalia et gravia de praesentibus solverent et in locum patientiae timor cederet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 16:4)
" Est tanti vulnus suum premere et patibulo pendere districtum, dum differat id, quod est in malis optimum, supplicii finem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 12:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION