라틴어 문장 검색

legatique benigne appellati ac dimissi ad genua se Marcelli consulis proiecerunt obsecrantes ut quae deplorandae ac levandae calamitatis causa dixissent veniam eis daret, et in fidem clientelamque se urbemque Syracusas acciperet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 456:1)
eius pestilentiae causa et supplicatum per compita tota urbe est, et P. Licinius Varus praetor urbanus legem ferre ad populum iussus ut ii ludi in perpetuum in statam diem voverentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 363:1)
orare atque obsecrare ut sibi senatum adire ac deprecari liceret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 213:1)
decretumque ut quinque dies circa omnia pulvinaria supplicaretur, victumaeque maiores immolarentur centum viginti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 287:4)
supplicatio inde a consulibus in triduum ex senatus consulto indicta est, obsecratique circa omnia pulvinaria dii ut, quod bellum cum Philippo populus iussisset, id bene ac feliciter eveniret, consultique fetiales ab consule Sulpicio, bellum quod indiceretur regi Philippo, utrum ipsi utique nuntiari iuberent, an satis esset in finibus regni quod proximum praesidium esset, eo nuntiari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 74:1)
itaque se orare atque obsecrare Aetolos ut miseriti Atheniensium ducibus diis immortalibus, deinde Romanis, qui secundum deos plurimum possent, bellum susciperent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 344:1)
ceterorum prodigiorum causa supplicatum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 235:1)
coronati supplicarent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 423:2)
parietes postesque nudatos quos adorent, ad quos precentur et supplicent, Ambraciensibus superesse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 537:2)
orare inde atque obsecrare ut eam rem quocumque modo discuteret nec se eo praecipitaret, ubi omnia infanda patienda primum, deinde facienda essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 107:1)
maiores duodecim annis omnes coronati et lauream in manu tenentes supplicaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 440:2)
in Crustumino diem unum in ipso loco supplicatio fuit, et in Campania bos alenda publice data, Syracusanumque prodigium expiatum editis ab haruspicibus dis, quibus supplicaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 146:1)
obsecro hercle, quantus et quam validus est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1119)
Tuam fidem obsecro.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1287)
Obsecro ut per pacem liceat te alloqui, ut ne vapulem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1328)

SEARCH

MENU NAVIGATION