라틴어 문장 검색

T. Quinctio suspectis non solum Antiocho et Aetolis, sed iam etiam Nabide, Lacedaemoniorum tyranno, prorogatum in annum imperium est, duas legiones ut haberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 525:1)
praefectus praesidii Laconum erat Pythagoras, gener idem tyranni et uxoris eius frater, qui sub adventum Romanorum et utrasque arces - nam duas habent Argi - et loca alia quae aut opportuna aut suspecta erant validis praesidiis firmavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 283:1)
cum suspectos quosdam civium haberet, eductis in campum omnibus copiis - dromon ipsi vocant - positis armis ad contionem vocari iubet Lacedaemonios atque eorum contioni satellites armatos circumdedit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 310:1)
et pauca praefatus, cur sibi omnia timenti caventique ignoscendum in tali tempore foret, et ipsorum referre si quos suspectos status praesens rerum faceret, prohiberi potius ne quid moliri possint quam puniri molientes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 312:1)
Masinissa postquam et infames Carthaginienses et inter se ipsos discordes sensit, principibus propter colloquia Aristonis senatui, senatu propter indicium eiusdem Aristonis populo suspecto, locum iniuriae esse ratus agrum maritimum eorum et depopulatus est et quasdam urbes vectigales Carthaginiensium sibi coegit stipendium pendere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 696:1)
at hercule in Scipione leges ipsas pacis, ut nimium accommodatas Antiocho, suspectas esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 746:1)
his ferox animus omnes homines omnia loca temporaque suspecta habebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 25:1)
sed caecus criminandi cupiditate animus, dum omnia suspecta efficere vult, aliud alio confundit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 161:1)
quomodo fefellissent et alieni et mei et maxime suspecti, quia paulo ante in rixa fuerant?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 177:3)
et dicta factaque in magnis parvisque rebus observando, ut omnibus appareret noctis proximae crimen facile revictum, suspectam nimiam cum Romanis Demetrii gratiam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 198:1)
suspecta consulis erat mors maxime.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 441:4)
suspecti ut ministri facinoris Apelles maxime et Philocles erant, qui Romam legati fuerant litterasque exitiales Demetrio sub nomine Flaminini attulerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 627:1)
ceterum cum suspecta magis quam manifesta esset res, forte Xychus obvius fit Antigono, comprehensusque ab eo in regiam est perductus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 630:1)
quid rem parvam et apertam magnam et suspectam facimus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 297:1)
quid, ut ipsi locum adsentandi Romanis habeamus, suspectos alios et invisos efficimus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 298:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION