라틴어 문장 검색

et a uespera usque ad galli cantum corpore exutus, angelicorum agminum et aspectus intueri, et laudes beatas meruit audire.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX.16)
sed adeo se mundi rebus exuit, ut relictis omnibus, quae habebat, simplici tantum habitu indutus, et securim atque asciam in manu ferens, ueniret ad monasterium eiusdem reuerentissimi patris, quod uocatur Laestingaeu.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 1:4)
Fecit igitur, ut animo disposuerat, et inbecilles artus baculo sustentans intrauit ecclesiam;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIX [XXXI].8)
Denique in uicinia cellae illius habitabat quidam monachus, nomine Haemgils, presbyteratus etiam, quem bonis actibus adaequabat, gradu praeminens, qui adhuc superest, et in Hibernia insula solitarius ultimam uitae aetatem pane cibario et frigida aqua sustentat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 4:11)
Hic saepius ad eundem uirum ingrediens, audiuit ab eo repetita interrogatione, quae et qualia essent, quae exutus corpore uideret;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 4:12)
Huius quoque ad occasum ecclesiae, Anastasis, hoc est resurrectionis dominicae rotunda ecclesia, tribus cincta parietibus, XII columnis sustentatur, inter parietes singulos latum habens spatium uiae, quae tria altaria in tribus locis parietis medii continet, hoc est australi, aquilonali, et occidentali.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVI.12)
"serpens novus exuit annos, Formae non ullam fata dedere moram."
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 423)
id cumulatum usuris primo se agro paterno avitoque exuisse, deinde fortunis aliis, postremo velut tabem pervenisse ad corpus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 245:1)
Romani contra, quia principio pugnae quieti steterant, vigentes corporibus, facile adepti fessos et castra impetu ceperunt et castris exutum hostem Velitras persecuti uno agmine victores cum victis in urbem inrupere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 329:1)
dum haec in Volscis geruntur, dictator Sabinos, ubi longe plurimum belli fuerat, fundit exuitque castris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 332:1)
eo sustentata est plebs.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 372:2)
diu sustentatum id malum, partim patrum consiliis partim patientia plebis, iam ad extrema venisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 488:1)
eos per se ipsi Latini adsumptis Hernicis sine Romano aut duce aut auxilio castris exuerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 589:2)
castra quoque amissa erant, exutusque omnibus utensilibus miles Tusculum se, fide misericordiaque victurus hospitum, quae tamen non fefellerunt, contulerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 454:2)
quippe totiens fusi fugatique, castris exuti, agro multati, sub iugum missi et se et vos novere:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 742:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION