라틴어 문장 검색

Nam neque aquae nec pabuli nec caeli mutatione tentatur, neque infestatur conditione regionis, sicut ille, qui ex planis et campestribus locis in montana et aspera perductus est, vel ex montanis in campestria.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 12:5)
Nam ubi admotus fere tentavit obsequium feminae,abducitur,et iam patientiori generosior equus imponitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 10:4)
Capitis dolorem indicant lacrimae, quae profluunt, auresque flaceidae;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 30장 5:1)
Nam illi nisi quod certum compererunt, non indicant:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 5:5)
et ob hoc iam tertia die cavea cum matre continendi sunt, priusque quam emittantur ad recentem cibum, singuli tentandi, ne quid hesterni habeant in gutture.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 17:3)
neque ante recens admovenda est, quam tentato gutture apparuerit nihil veteris escae remansisse.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 7장 3:4)
saepiusque digitis loca feminarum tentanda sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 8:4)
Minime autem concedendum est feminis extra saeptum parere, sed cum videbuntur sedem quaerere, comprimendae sunt atque tentandae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 5:4)
Nam nisi piscis domini cibariis saginatur, cum ad piscatorium forum perlatus est, macies indicat eum non esse libero mari captum, sed de custodia elatum, propter quod plurimum pretio detrahitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 15:4)
Itaque ex iisdem rebus fumus etiam in aditu loci faciendus est, qui propulset intrare tentantes.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 10:3)
eundem ergo senatum consulendum quotiens supplicia aut proelia indicantur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 26장10)
ipse maioribus copiis Marsos inrumpit, quorum dux Mallovendus nuper in deditionem acceptus propinquo luco defossam Varianae legionis aquilam modico praesidio servari indicat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 25장3)
set si quis legem sanciat, poenas indicat, idem illi civitatem verti, splendidissimo cuique exitium parari, neminem criminis expertem clamitabunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 54장2)
ne dubia tentare armis quam incruentas condiciones mallet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 46장4)
ergo regredi et indicere mortem iubetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 61장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION