라틴어 문장 검색

iamque et Palatium multitudine et clamoribus complebant, cum emissi militum globi verberibus et intento ferro turbatos disiecere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 61장4)
simul consilio terrorem adicere et megistanas Armenios, qui primi a nobis defecerant, pellit sedibus, castella eorum excindit, plana edita, validos invalidosque pari metu complet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 27장8)
Sed qui remotis e municipiis severaque adhuc et antiqui moris retinente Italia, quique per longinquas provincias lascivia inexperti officio legationum aut privata utilitate advenerant, neque aspectum illum tolerare neque labori inhonesto sufficere, cum manibus nesciis fatiscerent, turbarent gnaros ac saepe a militibus verberarentur, qui per cuneos stabant ne quod temporis momentum impari clamore aut silentio segni praeteriret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 5장1)
nam si ad utilitatem vitae omnia consilia factaque nostra derigenda sunt, quid est tutius quam eam exercere artem, qua semper armatus praesidium amicis, opem alienis, salutem periclitantibus, invidis vero et inimicis metum et terrorem ultro feras, ipse securus et velut quadam perpetua potentia ac potestate munitus?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 5장 4:1)
et ut beatissimus recitationem eius eventus prosequatur, omnis illa laus intra unum aut alterum diem, velut in herba vel flore praecerpta, ad nullam certam et solidam pervenit frugem, nec aut amicitiam inde refert aut clientelam aut mansurum in animo cuiusquam beneficium, sed clamorem vagum et voces inanis et gaudium volucre.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 9장 4:1)
et quod quibusdam solacio est, mihi auget quaestionem, quia video etiam Graecis accidisse ut longius absit Aeschine et Demosthene Sacerdos ille Nicetes, et si quis alius Ephesum vel Mytilenas concentu scholasticorum et clamoribus quatit, quam Afer aut Africanus aut vos ipsi a Cicerone aut Asinio recessistis.'
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 15장 3:1)
oratori autem clamore plausuque opus est et velut quodam theatro;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 39장 4:1)
neque enim ut ament amenturve, in altitudinem quandam et terrorem adituri bella compti, ut hostium oculis, ornantur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 38장 4:3)
arcanus hinc terror sanctaque ignorantia, quid sit illud quod tantum perituri vident.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 40장 5:3)
atras ad proelia noctes legunt ipsaque formidine atque umbra feralis exercitus terrorem inferunt, nullo hostium sustinente novum ac velut infernum aspectum;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 43장 5:4)
et terrorem statim intulit Petilius Cerialis, Brigantum civitatem, quae numerosissima provinciae totius perhibetur, adgressus.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 17장 2:1)
caesaque prope universa gente, non ignarus instandum famae ac, prout prima cessissent, terrorem ceteris fore, Monam insulam, a cuius possessione revocatum Paulinum rebellione totius Britanniae supra memoravi, redigere in potestatem animo intendit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 18장 4:1)
iamque in ipsis castris pugnabatur, cum Agricola iter hostium ab exploratoribus edoctus et vestigiis insecutus, velocissimos equitum peditumque adsultare tergis pugnantium iubet, mox ab universis adici clamorem;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 26장 2:1)
igitur praemissa classe, quae pluribus locis praedata magnum et incertum terrorem faceret, expedito exercitu, cui ex Britannis fortissimos et longa pace exploratos addiderat, ad montem Graupium pervenit, quem iam hostis insederat.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 29장 2:1)
metus ac terror sunt infirma vincla caritatis;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 32장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION