라틴어 문장 검색

Et, ut ipsos quoque grammaticos in testimonium citem, Verrius Flaccus in eo libello qui Saturnus inscribitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 7:1)
Reliqua autem verba quae Avieno nostro nova visa sunt veterum nobis sunt testimoniis adferenda.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 17:1)
Novius enim, Atellanarum probatissimus scriptor, ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 3:1)
Sed invenio in litteris hos ludos victoriae, non valitudinis causa, ut quidam annalium scriptores memorant, institutos.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 27:1)
Λύκον autem solem vocari etiam Lycopolitana Thebaidos civitas testimonio est:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 40:1)
Postea L. Varius tragoediarum scriptor interrogabat eum, quid ageret Aiax suus.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 2:2)
Quicum contendisti scriptor, hunc spectator subleva.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 8:4)
Hic cum omnes concordi testimonio doctrinam et poetae et enarrantis aequarent, exclamavit Evangelus diu se succubuisse patientiae, nec ultra dissimulandum, quin in medium detegat inscientiae Virgilianae vulnera.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, X. 1:1)
Ceterum histriones non inter turpes habitos Cicero testimonio est, quem nullus ignorat Roscio et Aesopo histrionibus tam familiariter usum, ut res rationesque eorum sua sollertia tueretur:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 11:1)
Apud antiquos autem in pretio fuisse ego testimoniis palam facio vel eo magis quod gratiam eius video ad epulas quasi postliminio redisse, quippe qui, dignatione vestra cum intersum convivio sacro, animadvertam hunc piscem a coronatis ministris cum tibicine introferri.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 7:3)
Cuius verba ideo pono, quia non solum de lupo inter duos pontes capto erunt testimonio, sed etiam mores quibus plerique tunc vivebant facile publicabunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 14:2)
Sunt de agricultura scriptores qui nuces et mala sic dividunt ut nuces dicant omne pomum quod foris duro tegatur et intus habeat quod esui est, malum vero quod foris habeat quod est esui et durum intus includat.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIX. 1:2)
Alium non frustra dixi, quia non de unius racemis vindemiam sibi fecit, sed bene in rem suam vertit quicquid ubicunque invenit imitandum, adeo ut de Argonauticarum quarto, quorum scriptor est Apollonius, librum Aeneidos suae quartum totum paene formaverit ad Didonem vel Aenean amatoriam incontinentiam Medeae circa Iasonem transferendo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 4:3)
Cur autem sic loqui soliti sint, Ephorus notissimus scriptor Historiarum libro secundo ostendit his verbis:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 6:1)
Licet abunde ista sufficiant ad probationem moris antiqui quo ita loquendi usus fuit ut Achelous commune omnis aquae nomen haberetur, tamen his quoque etiam Euripidis nobilissimi tragoediarum scriptoris addetur auctoritas, quam idem Didymus grammaticus in his libris quos Τραγῳδουμένης λέζεως scripsit posuit his verbis:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION