라틴어 문장 검색

in castra trepide reditum, neque oppugnare tamen ea hostes ausi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 502:1)
Scipionem, velut iam debellato quod ad Syphacem Carthaginiensesque attineret, Uticae oppugnandae intentum iamque machinas admoventem muris avertit fama redintegrati belli;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 87:1)
si se Laelius cum equitatu vinctoque Syphace Cirtam praecedere sinat, trepida omnia metu se oppressurum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 150:1)
excitati nuntio trepido et praetor Atheniensium et Dioxippus, praefectus cohortis mercede militantium auxiliorum, convocatis in forum militibus tuba signum ex arce dari iubent, ut hostes adesse omnes scirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 261:1)
consultabant de bello adversus Nabim, tyrannum Lacedaemoniorum, qui tralato imperio a Philopoemene ad , nequaquam parem illi ducem, dilapsa cernens Achaeorum auxilia, redintegraverat bellum agrosque finitimorum vastabat et iam urbibus quoque erat terribilis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 277:1)
tandem inter medias hostium stationes elapsi quidam trepidi tumultum magis quam certum nuntium intulerunt castris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 413:1)
rex circumvectus paludes per vias inviaque trepida fuga in castra tandem, iam desperantibus plerisque incolumem evasurum, pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 425:1)
deinde, iis quoque spretis, partim testudine facta per adversos vadunt hostes, partim brevi circuitu cum in iugum collis evasissent, trepidos ex praesidiis stationibusque Macedonas deturbant et, ut in locis impeditis difficili fuga, plerosque etiam obtruncant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 452:1)
multi in hac quoque tam trepida fuga capti caesique sunt Aetolorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 486:2)
qui ut in provinciam venit plenam tumultus, trepido exercitu accepto praetorem multis probris increpitum provincia decedere atque abire Romam iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 70:2)
legati, ubi haec audierunt, flentes ad genua consulis provolvuntur, orant ne se in rebus tam trepidis deserat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 138:1)
sed in dextro extemplo pulsi cedentesque trepidi etiam pediti terrorem intulere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 168:3)
ut emissis soliferreis phalaricisque gladios strinxerunt, tum velut redintegrata est pugna.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 173:1)
quae minus infesta ac trepida fuisset, ni Achaei locorum prudentes institissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 328:3)
cum tantus undique terror urbem circumvasisset, primo tyrannus et ad clamores repentinos et ad nuntios trepidos motus, ut quisque maxime laboraret locus, aut ipse occurrebat aut aliquos mittebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 454:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION