라틴어 문장 검색

Inprovisum aspris veluti qui sentibus anguem Pressit humi nitens, trepidusque repente refugit Adtollentem iras et caerula colla tumentem:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, V. 11:1)
Nec tenerae salices atque herbae rore virentes Fluminaque ulla queunt summis labentia ripis Oblectare animum subitamque avertere curam.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 6:4)
Sed tamen interdum magno quaesita labore, Cum iam per terras frondent, atque omnia florent, Aut nimiis torrens fervoribus aethereus sol, Aut subiti perimunt imbres gelidaeque pruinae, Flabraque ventorum violento turbine vexant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 29:3)
Ille gravi subito devinctus vulnere habenas Misit equi, lapsusque in humum defluxit et armis Reddidit aeratis sonitum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 10:3)
Et ideo varia vina vitantur, ne res, quae ad possidendum caput repentina est, calore tam diverso quam subito consilii sedem sauciet.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 15:1)
Utque satis trepidum, turba coeunte, tumultum Composuit, vultu dextraque silentia iussit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:2)
gladii cum triste minantes Iudicium insolita trepidum cinxere corona, Atque auso medias perrumpere milite leges Pompeiana reum clauserunt signa Milonem?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:17)
Cum pressus ab hoste Clauditur externis miles Romanus in oris, Effugit exiguo nocturne pericula vallo, Et subitus rapti munimine cespitis agger Praebet securos intra tentoria somnos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:63)
Tum ne qua futuri Spes saltem trepidas mentes levet, addita fati Peioris manifesta fides, saperique minaces Prodigiis terras implerunt, aethera, pontum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:3)
cornuque coacto Iam Phoebe toto fratrem cum redderet orbe, Terrarum subita percussa expalluit umbra.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:9)
Sit subitum, quodcumque paras:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:5)
Colla ducum pilo trepidam gestata per Urbem, Et medio congesta foro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:68)
Tot simul infesto iuvenes occumbere leto, Saepe fames, pelagique furor, subitaeque ruinae, Aut coeli terraeque lues, aut bellica clades Numquam poena fuit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:88)
Interea trepido discedens agmine Magnus Moenia Dardanii tenuit Campana coloni.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:44)
Gens Hetrusca fuga trepidi nudata Libonis, Iusque sui pulso iam perdidit Umbria Thermo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION