라틴어 문장 검색

Incubuere mari, totumque a sedibus imis una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis Africus, et vastos volvunt ad litora fluctus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 8:3)
Adparent rari nantes in gurgite vasto, arma virum, tabulaeque, et Troia gaza per undas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 9:13)
et vastas aperit syrtis, et temperat aequor, atque rotis summas levibus perlabitur undas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 12:4)
Hinc atque hinc vastae rupes geminique minantur in caelum scopuli, quorum sub vertice late aequora tuta silent;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 13:4)
Antenor potuit, mediis elapsus Achivis, Illyricos penetrare sinus, atque intima tutus regna Liburnorum, et fontem superare Timavi, unde per ora novem vasto cum murmure montis it mare proruptum et pelago premit arva sonanti.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 17:8)
Ignari hominumque locorumque erramus, vento huc vastis et fluctibus acti:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 22:8)
Lucus in urbe fuit media, laetissimus umbra, quo primum iactati undis et turbine Poeni effodere loco signum, quod regia Iuno monstrarat, caput acris equi;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 28:1)
cum subito Aeneas concursu accedere magno Anthea Sergestumque videt fortemque Cloanthum, Teucrorumque alios, ater quos aequore turbo dispulerat penitusque alias avexerat oras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 30:8)
adversi rupto ceu quondam turbine venti confligunt, Zephyrusque Notusque et laetus Eois Eurus equis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 17:7)
Longa tibi exsilia, et vastum maris aequor arandum, et terram Hesperiam venies, ubi Lydius arva inter opima virum leni fluit agmine Thybris:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 32:18)
Terra procul vastis colitur Mavortia campis, Thraces arant, acri quondam regnata Lycurgo, hospitium antiquum Troiae sociique Penates, dum Fortuna fuit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 2:1)
Hanc quoque deserimus sedem, paucisque relictis vela damus, vastumque cava trabe currimus aequor.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 10:27)
dispersi iactamur gurgite vasto;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 11:3)
Haec loca vi quondam et vasta convolsa ruina - tantum aevi longinqua valet mutare vetustas - dissiluisse ferunt, cum protinus utraque tellus una foret;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 17:21)
Dextrum Scylla latus, laevum implacata Charybdis obsidet, atque imo barathri ter gurgite vastos sorbet in abruptum fluctus, rursusque sub auras erigit alternos et sidera verberat unda.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 17:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION