라틴어 문장 검색

respondit ei vehementer Pompeius Crassumque descripsit dixitque aperte se munitiorem ad custodiendam vitam suam fore quam Africanus fuisset quem C. Carbo interemisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 3 5:14)
quid apud Euripidem Hercules, cum ut Eurysthei filios ita suos configebat sagittis, cum uxorem interemebat, cum conabatur etiam patrem, non perinde movebatur falsis ut veris moveretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 120:5)
et cum vos vestem mutandam censuissetis cunctique mutassetis atque idem omnes boni iam ante fecissent, ille unguentis oblitus cum toga praetexta, quam omnes praetores aedilesque tum abiecerant, inrisit squalorem vestrum et luctum gratissimae civitatis, fecitque, quod nemo umquam tyrannus, ut quo minus occulte vestrum malum gemeretis nihil diceret, ne aperte incommoda patriae lugeretis ediceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 5장 2:4)
quos quia servare per compositionem volebat, ipse ab eis interemptus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 12장 1:6)
quo tandem animo hoc tyrannum illum tulisse creditis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 13장 2:7)
omnium denique in illum odia civium ardebant desiderio mei, quem qui tum interemisset, non de impunitate eius, sed de praemiis cogitaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 15장 1:7)
Graeci homines deorum honores tribuunt eis viris qui tyrannos necaverunt - quae ego vidi Athenis, quae in aliis urbibus Graeciae!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 29장 2:1)
me quidem, iudices, exanimant et interimunt hae voces Milonis quas audio adsidue et quibus intersum cotidie.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 34장 2:1)
Quid intersit inter amicum et adsentatorem, regem et tyrannum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 22장 3:2)
Metellum enim multi filii filiae nepotes neptes in rogum inposuerunt, Priamum tanta progenie orbatum, cum in aram confugisset, hostilis manus interemit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 84:4)
quae quidem si timeretur, non Lucius Brutus arcens eum reditu tyrannum, quem ipse expulerat, in proelio concidisset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 88:2)
qui cum coniectus in carcerem triginta iussu tyrannorum venenum ut sitiens obduxisset, reliquum sic e poculo eiecit, ut id resonaret, quo sonitu reddito adridens propino inquit hoc pulchro Critiae, qui in eum fuerat taeterrimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 95:5)
vadit enim in eundem carcerem atque in eundem paucis post annis scyphum Socrates, eodem scelere iudicum quo tyrannorum Theramenes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 96:1)
Sic co/rpus clade horri/bili absumptum e/xtabuit, Ipse i/nligatus pe/ste interimor te/xtili.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 20:8)
Hos no/n hostilis de/xtra, non Terra e/dita Mole/s Gigantum, no/n biformato i/mpetu Centau/rus ictus co/rpori inflixi/t meo, Non Gra/ia vis, non ba/rbara ulla inma/nitas, Non sae/va terris ge/ns relegata u/ltimis, Quas pe/ragrans undique o/mnem ecferitatem e/xpuli, Sed fe/minae vir fe/minea interimo/r manu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 20:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION