라틴어 문장 검색

prodit enim se, quamlibet custodiatur, simulatio, nec unquam tanta fuerit loquendi facultas, ut non titubet atque haereat, quotiens ab animo verba dissentiunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 35:2)
ne intonsum caput, non ut in gradus atque anulos comptum, cum eo quod, si non ad luxuriam ac libidinem releras, eadem speciosiora quoque sint, quae honestiora.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 213:2)
Deinde multi memores Sullanae victoriae, quod ex gregariis militibus alios senatores videbant, alios ita divites, ut regio victu atque cultu aetatem agerent, sibi quisque, si in armis foret, ex victoria talia sperabat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 37장6)
Africam initio habuere Gaetuli et Libyes, asperi incultique, quis cibus erat caro ferina atque humi pabulum uti pecoribus.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 18장1)
Dein singulas turmas et manipulos circumiens monet atque obtestatur, uti memores pristinae virtutis et victoriae sese regnumque suum ab Romanorum auaritia defendant:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 49장4)
Hunc Marius anxium aggreditur atque hortatur, ut contumeliarum in imperatorem cum suo auxilio poenas petat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 65장5)
Illud autem te, mi Lucili, rogo atque hortor, ut philosophiam in praecordia ima demittas et experimentum profectus tui capias non oratione nec scripto, sed animi firmitate, cupiditatum deminutione;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 1:2)
Nam ut quidam sole atque exercitatione et cura corporis diem educunt athletisque longe utilissimum est lacertos suos roburque, cui se uni dicaverunt, maiore temporis parte nutrire, ita vobis animum ad rerum civilium certamen parantibus in opere esse uno longe pulcherrimum est.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 36:3)
regno ut miserias mutet atque Argos regat
(세네카, Thyestes 306:1)
namque erit talis viae tuae causaeque nostrae condicio, ni fallor, atque opportunitas, ut pro beneficio civitati posse imputare quandocumque 1 videaris, quod tuos videris, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Pastori suo salutem 4:4)
et necessaria est magna discretio, ut inter suggestionem atque delectationem, inter delectationem et consensum iudex sui animus praesideat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 10:12)
Hunc ergo Deum Patrem, et Filium, et Spiritum Sanctum, quod est indiuidua Trinitas, ab ortu solis usque ad occasum, humanum genus, quippe ut creatorem omnium atque factorem suum, salutifera confessione fide ueneratur et colit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. X.9)
ita cum pugnatum esset, tantus terror Tarquinium atque Etruscos incessit ut omissa inrita re, nocte ambo exercitus, Veiens Tarquiniensisque, suas quisque abirent domos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 65:1)
- altera nihil novi ferimus, sed id quod populi est repetimus atque usurpamus, ut quibus velit populus Romanus honores mandet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 28:1)
pauci rei publicae, plerique huic atque illi, ut quosque studium privatim aut gratia occupaverat, adsunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 101:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION