라틴어 문장 검색

sin quaepiam est, aveo audire, quae sit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 190:6)
sin autem ita esset eductus, ut ad mare pervenire non posset, tum salutare nostris fore?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 144:3)
sin autem nihil esse in observatione putant, multa tollunt quibus vitae ratio continetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 163:4)
sin illustris et perlucida stella apparuerit, significari caelum esse tenue purumque et propterea salubre.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 187:5)
sin certe eveniet, nulla fortuna est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 25:6)
sin, cum auspiciis obtemperatum esset, interiturae classes non fuerunt, non interierunt fato;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 28:10)
sin autem id potest flecti, nullum est fatum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 29:8)
sin autem certum est quid quaque de re quoque tempore futurum sit, quid est quod me adiuvent haruspices cum res tristissimas portendi dixerunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 33:12)
sin autem idcirco possunt provideri, quia certa sunt et fatalia, rursus divinatio nulla est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 35:10)
sin potuerit non esse mirandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 71:6)
sin officia, a virtute ipsius, non ab auspiciis petita sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 116:11)
sin vera visa divina sunt, falsa autem et inania humana, quae est ista designandi licentia, ut hoc deus, hoc natura fecerit potius quam aut omnia deus, quod negatis, aut omnia natura?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 189:8)
sin quaepiam est, aveo audire, quae sit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 190:6)
sin aliter acciderit, humaniter feremus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 2 2:7)
novi est in lege hoc, ut qui nummos in tribu pronuntiarit, si non dederit, impune sit, sin dederit, ut quoad vivat singulis tribulibus HS ci ci ci debeat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 16 27:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION