라틴어 문장 검색

nisi fuerit aut conclusus, aut attritus, aut manifeste calefactus a sole, igne, aut aliquo alio corpore calido.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 104:3)
summus autem gradus vix attingit ad gradum caloris radiorum solis in regionibus et temporibus maxime ferventibus, neque ita acris est quin tolerari possit a manu.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 148:3)
Inter planetas enim post solem ponitur Mars calidissimus, deinde Jupiter, deinde Venus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 155:2)
16. Sol magis calefacit, quo magis vergit ad perpendiculum sive Zenith, quod etiam credendum est de aliis planetis, pro modulo suo caloris;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 156:1)
17. Credendum est solem ipsum et planetas reliquos magis calefacere in perigaeis suis, propter propinquitatem ad terram, quam in apogaeis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 157:1)
18. Sol etiam, et similiter reliqui planetae calefacere magis existimantur cum sint in proximo ad stellas fixas majores;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 158:1)
veluti cum sol ponitur in Leone, magis vicinus fit Cordi Leonis, Caudae Leonis, et Spicae Virginis, et Sirio, et Caniculae, quam cum ponitur in Cancro, ubi tamen magis sistitur ad perpendiculum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 158:2)
quod nunquam faciet calor animalis vel solis, absque speculis comburentibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 160:3)
adeo ut solis radius aliquis, aut calor anhelitus, multo magis calor manus, super vitri summitatem positus, statim deprimat aquam manifesto.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 179:7)
1. Per radios solis, rejice naturam elementarem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 197:1)
6. Per radios lunae et aliarum stellarum (excepto sole), rejice etiam lucem et lumen.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 202:1)
Neque alia est differentia radicum et ramorum, quam quod radix includatur in terra, et rami exponantur aeri et soli.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 282:3)
Exempla instantiarum monodicarum sunt, sol et luna, inter astra;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 296:1)
Atque quemadmodum in monodicis naturae posuimus solem, lunam, magnetem, et similia, quae re vulgatissima sunt sed natura tamen fere singulari:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 314:4)
ita ut maturatio fructus etiam pendentis super arborem fieri possit, scilicet ab igne, cum hoc ipsum videatur esse opus proprium solis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 333:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION