라틴어 문장 검색

Ista enim omnia, si non concidantur nec in hanc subtilitatem inutilem distrahantur, attollunt et levant animum, qui gravi sarcina pressus explicari cupit et reverti ad illa, quorum fuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 16:2)
Cum visum erit, distraham cum illo societatem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 22:3)
ergo ne rem quidem magis adpetes aut amabis hilarem ac pacatam quam distractam et operosam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 24:3)
erunt quos ipse honor vexet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 2:4)
Hoc enim stultitiae proprium quis dixerit, ignave et contumaciter facere, quae faciat, et alio corpus inpellere, alio animum distrahique inter diversissimos motus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 32:1)
Seneca Lucilio suo salutem Vexari te destillationibus crebris ac febriculis, quae longas destillationes et in consuetudinem adductas secuntur, eo molestius mihi est, quia expertus sum hoc genus valetudinis, quod inter initia contempsi;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 781)
omnium istorum prima verminatio vexat, impetus mora extinguitur et finis dolendi est optorpuisse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 9:2)
In eculeum inpositi non sic distrahuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 14:6)
De his loquor, quos inlustravit fortuna, dum vexat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 14:8)
Igitur in diversa distrahitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 18:4)
Nam qui timet quidem, sed rarius et minus, non caret malitia, sed leviore vexatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 25:2)
Quidam ex nostris, quamvis philosophia studium virtutis esset et haec peteretur, illa peteret, tamen non putaverunt illas distrahi posse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 8:1)
Illos conpesce, marcentia in te excita, soluta constringe, contumacia doma, cupiditates tuas publicasque quantum potes vexa;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 18:2)
Quod aliquandiu inviolatum mansit, antequam societatem avaritia distraxit et paupertatis causa etiam is, quos fecit locupletissimos, fuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 3:4)
Multas enim civitates incendium vexavit, nullam abstulit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION